Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quibus ut in tali re compositis firmiter, ad sedes revertens hibernas, sudorum reliquias repperit tales. Remos Severus magister equitum per Agrippinam petens et Iuliacum, Francorum

v1.p.312
validissimos cuneos, in sexcentis velitibus (ut postea claruit,) vacua praesidiis loca vastantes, offendit; hac opportunitate in scelus audaciam erigente, quod Caesare in Alamannorum secessibus occupato, nulloque vetante, expleri se posse praedarum opimitate sunt arbitrati. Sed metu iam reversi exercitus, munimentis duobus, quae olim exinanita sunt, occupatis, se quoad fieri poterat, tuebantur.

Hac Iulianus rei novitate perculsus, et coniciens quorsum erumperet, si eisdem transisset intactis, retento milite circumvallare disposuit castella munita, quae Mosa[*](castella munita, quae, scripsi; castellum oppidum, quod Mosa, BG; disposuit (lac. 16 letters) osa , V. 2 reluc- ) fluvius praeterlambit, et ad usque quartum et quinquagesimum diem, Decembri scilicet et Ianuario mense, obsidionales tractae sunt morae, destinatis barbarorum animis incredibili pertinacia reluctantibus.[*](tantibus, EW2, Mommsen; reluctantis, V.)

pertimescens sollertissimus Caesar, ne observata nocte inluni, barbari gelu vinctum amnem pervaderent, cotidie a sole in vesperam flexo, ad usque lucis principium, lusoriis navibus discurrere flumen ultro citroque milites ordinavit, ut crustis pruinarum diffractis, nullus ad erumpendi copiam facile perveniret.[*](ac. 12 letters, end of page, V; no lac., EBG.) Hocque commento, inedia et vigiliis et desperatione postrema lassati, sponte se propria

v1.p.314
dederunt, statimque ad comitatum Augusti sunt missi.

Ad quos eximendos periculo, Francorum egressa, cum captos comperisset et asportatos, nihil amplius ausa, repedavit ad sua, hisque perfectis, acturus hiemem revertit Parisios Caesar.

Quia igitur plurimae gentes vi maiore collaturae capita sperabantur, dubia bellorum coniectans, sobrius rector magnis curarum molibus stringebatur. Dumque per indutias, licet negotiosas et breves, aerumnosis possessorum damnis mederi posse credebat, tributi ratiocinia dispensavit.

Cumque Florentius praefectus praetorio, cuncta permensus (ut contendebat,) quicquid in capitatione deesset, ex conquisitis se supplere firmaret, talium gnarus, animam prius amittere quam hoc sinere fieri memorabat.

Norat enim huius modi provisionum, immo eversionum, ut verius dixerim, insanabilia vulnera, saepe ad ultimam egestatem provincias contrusisse,[*](contrusisse, Bentley; conduxisse, Mommsen; contrax. ) quae res (ut docebitur postea,) penitus evertit Illyricum.

Ob quae praefecto praetorio ferri non posse clamante, se repente

v1.p.316
factum infidum, cui Augustus summam commiserit rerum, Iulianus eum sedatius leniens, scrupulose computando et vere, docuit non sufficere solum, verum etiam exuberare capitationis calculum ad commeatuum necessarios apparatus.

Nihilo minus tamen, diu postea indictionale augmentum oblatum sibi nec recitare nec subnotare perpessus, humi proiecit. Litterisque Augusti monitus ex relatione praefecti, non agere ita perplexe, ut videretur parum Florentio credi, rescripsit, gratandum esse si provincialis, hinc inde vastatus, saltem sollemnia praebeat nedum incrementa quae nulla supplicia egenis possent hominibus extorquere. Factumque est et deinde, unius animi firmitate, ut praeter solita nemo Gallis quicquam exprimere conaretur.

Denique,[*](conaretur. Denique, Val.; conaretur (lac. 21 letters) inique, V.) inusitato exemplo, id petendo Caesar impetraverat a praefecto, ut secundae Belgicae multiformibus malis oppressae, dispositio sibi committeretur, ea videlicet lege, ut nec praefectianus nec praesidialis apparitor ad solvendum quemquam urgeret. Quo levati solatio cuncti, quos in curam susceperat suam,[*](curam susceperat suam W2; cura (lac. 11 letters) separat suam, V.) nec interpellati, ante praestitutum tempus debita contulerunt.

v1.p.318

Inter haec recreandarum exordia Galliarum, administrante secundam adhuc Orfito praefecturam, obeliscus Romae in circo erectus est maximo. Super quo nunc (quia tempestivum est) pauca discurram.

Urbem priscis saeculis conditam, ambitiosa moenium strue et portarum centum quondam aditibus celebrem, hecatompylos Thebas, institutores ex facto cognominarunt, cuius vocabulo provincia nunc usque Thebais appellatur.

Hanc inter exordia pandentis se late Carthaginis, improviso excursu duces oppressere Poenorum, posteaque reparatam, Persarum rex ille Cambyses, quoad vixerat alieni cupidus et immanis, Aegypto perrupta aggressus est, ut opes exinde raperet invidendas, ne deorum quidem donariis parcens.

Qui dum inter praedatores turbulente concursat, laxitate praepeditus indumentorum, concidit pronus, ac suomet pugione, quem aptatum femori dextro gestabat, subita vi ruinae nudato, vulneratus paene letaliter interisset.