Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Gerebantur haec in ea parte Sarmatiae, quae secundam prospectat Pannoniam, parique fortitudine circa[*](circa, W2 HTE, Val.; contra, DG; c_c_, V.) Valeriam opes barbaras urendo rapiendoque occurrentia militaris turbo vastabat.

Cuius cladis immensitate permoti, posthabito latendi consilio, Sarmatae petendae specie pacis, agmine tripertito agentes, securius

v1.p.372
nostros aggredi cogitarunt ut[*](ut, added by A in lac. indicated by Langen, Mommsen; V omits without lac.) nec expedire tela nec vim vulnerum declinare, nec quod est in rebus artissimis ultimum, verti possent in fugam.

Aderant autem ilico Sarmatis periculorum Quadi participes, qui noxarum saepe socii fuerant indiscreti, sed ne eos quidem prompta iuvit audacia, in discrimina ruentes aperta.

Caesis enim compluribus, pars quae potuit superesse, per notos calles[*](calles, Kiessling, Gardt.; colles, V.) evasit; quo eventu vires et animos incitante, iunctis densius cuneis, ad Quadorum regna properabat exercitus, qui ex praeterito casu impendentia formidantes, rogaturi suppliciter pacem, fidentes ad principis venere conspectum, erga haec et[*](et added in EG; V omits.) similia lenioris, dictoque die statuendis condicionibus pari[*](pari, Her. in lac. ind. by Eyssen. (Lind. deleted modo.)) modo Zizais quoque etiam tum regalis, ardui[*](ardui, Novák; haud parui, G; apud ui, V.) corporis iuvenis, ordines Sarmatarum more certaminis instruxit ad preces; visoque imperatore, abiectis armis pectore toto procubuit, exanimis stratus. Et amisso vocis officio prae timore, tum cum orare deberet, maiorem misericordiam movit, conatus aliquotiens, parumque impediente singultu, permissus explicare quae poscebat.

Recreatus denique tandem, iussusque exsurgere, genibus nixus, usu linguae recuperate, concessionem delictorum sibi tribui supplicavit et veniam, eoque ad

v1.p.374
precandum admissa multitudo, cuius ora formido muta claudebat, periculo adhuc praestantioris ambiguo, ubi ille solo iussus attolli orandi signum exspectantibus diu monstravit, omnes clipeis telisque proiectis, manus precibus dederunt plura excogitantes, ut vincerent humilitate supplicandi regalem.

Duxerat potior cum ceteris Sarmatis etiam Rumonem et Zinafrum et Fragiledum subregulos, plurimosque optimates, cum impetrandi spe similia petituros. Qui, licet elati gaudio salutis indultae, condicionum sarcina compensare inimice facta pollicebantur, seque cum facultatibus et liberis et coniugibus terrarumque suarum ambitu Romanae potentiae libenter offerrent. Praevaluit tamen aequitati iuncta benignitas, iussique obtinere sedes impavidi, nostros reddidere captivos. Duxeruntque obsides , et obedire praeceptis deinde promptissime spoponderunt.

Hortante hoc exemplo clementiae, advolarunt regalis[*](regalis, Clark; regales, V.) cum suis omnibus Araharius, et Usafer inter optimates excellens, agminum gentilium duces, quorum alter Transiugitanorum Quadorumque parti, alter quibusdam Sarmatis praeerat, locorum confiniis et feritate iunctissimis; quorum plebem veritus[*](ueritus, Val.; arcuit, G; acrius, V.) imperator, ne ferire foedera simulans, in arma

v1.p.376
repente consurgeret, discreto consortio, pro Sarmatis obsecrantes iussit paulisper abscedere, dum Araharii et Quadorum negotium spectaretur.

Qui cum reorum[*](reorum, Lind.; eorum, V.) ritu oblati, stantes curvatis corporibus, facinora gravia purgare non possent, ultimae sortis infortunia metuentes, dederunt obsides imperatos, numquam antea pignora foederis exhibere compulsi.

His ex aequo bonoque compositis Usafer in preces admissus est, Arahario pertinaciter obstrepente, firmanteque pacem quam ipse meruit, ei quoque debere proficere, ut participi licet inferiori, et obtemperare suis imperiis consueto.

Verum quaestione discussa, aliena potestate eripi Sarmatae iussi (ut semper Romanorum clientes,) offerre obsides quietis vincula conservandae, gratanter amplexi sunt.