Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et dum nullus obsisteret, munimentum quod in Alamannorum solo conditum Traianus suo nomine voluit appellari, dudum violentius oppugnatum, tumultuario studio reparatum est; locatisque ibi pro tempore defensoribus, ex barbarorum visceribus alimenta congesta sunt.

Quae illi maturata ad suam perniciem contemplantes, metuque rei peractae volucriter congregati, precibus et humilitate suprema, petiere missis oratoribus pacem; quam Caesar omni consiliorum via firmatam,[*](firmatam, Wagner; firmata, V.) causatus veri similia plurima, per decem mensium tribuit intervallum; id nimirum sollerti colligens mente, quod castra supra quam optari potuit occupata sine obstaculo, tormentis muralibus et apparatu deberent valido communiri.

Hac fiducia tres immanissimi reges venerunt tandem aliquando iam trepidi, ex his qui misere victis apud Argentoratum auxilia, iurantes conceptis ritu patrio

v1.p.310
verbis nihil inquietum[*](uerbis nihil inquietum, G (uerbis, EH); uero (lac. 10 letters) linquietum, V.) acturos, sed foedera ad praestitutum usque diem, quia id nostris placuerat, cum munimento servaturos intacto, frugesque portaturos humeris suis,[*](suis, added by Clark, Her. c.c., or tr. p.h., Clark, Novák.) si defuisse sibi docuerint defensores. Quod utrumque, metu perfidiam frenante, fecerunt.

Hoc memorabili bello, comparando quidem Punicis et Teutonicis, sed dispendiis rei Romanae peracto levissimis, ut faustus Caesar exultabat et felix; credique obtrectatoribus potuit, ideo fortiter eum ubique fecisse fingentibus, quod oppetere dimicando gloriose magis optabat, quam damnatorum sorte (sicut sperabat,) ut frater Gallus occidi, ni pari proposito post excessum quoque Constanti actibus mirandis inclaruisset.