Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Unde factum est ut subinde Romam secedens, ibique fixo domicilio consenescens, comitem circumferens conscientiam bonam, colatur a cunctis ordinibus et ametur, cum soleant id genus homines post partas ex iniquitate divitias latebras captare secretas, ut lucifugae vitantes multitudinis laesae conspectus.

Cui spadonum veterum hunc comparare debeam,

v1.p.230
antiquitates replicando complures invenire non potui. Fuerunt enim apud veteres (licet oppido pauci) fideles et frugi, sed ob quaedam vitia maculosi. Inter praecipua enim, quae eorum quisque studio possederat vel ingenio, aut rapax aut feritate contemptior fuit, aut propensior ad laedendum, vel regentibus[*](regentibus, Erfurdt, Mommsen; clientibus, Val.; largientibus, Novák; ligendi mus, V.) nimium blandus, aut potentiae fastu superbior; ex omni latere autem ita paratum,[*](paratum, Damsté, cf. Cic. in Cat. iii. 7, 17; peritum, V.) neque legisse me neque audisse confiteor, aetatis nostrae testimonio locupleti confisus.

Verum si forte scrupulosus quidam lector antiquitatum, Menophilum Mithridatis Pontici regis eunuchum, nobis opponat, hoc monitu recordetur, nihil super eo relatum praeter id solum, quod in supremo discrimine gloriose monstravit.