Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Cumque res in[*](in, added by EGB; ad, by Novak; V omits; in quaestionem, Her.) inquisitionem veniret, necessariisque negotio tentis, obiectorum probatio speraretur, tamquam per saturam subito cubiculariis suffragantibus, ut loquebatur pertinax rumor, et vinculis sunt exutae personae quae stringebantur ut consciae, et Dorus evanuit, et Verissimus ilico tacuit, velut aulaeo deposito scenae.
Eisdem diebus, allapso rumore Constantius doctus, obsesso apud Senonas Caesari auxilium non tulisse Marcellum, eum sacramento solutum abire iussit in larem. Qui tamquam iniuria gravi perculsus, quaedam in Iulianum moliebatur, auribus Augusti confisus, in omne patentibus crimen.
Ideoque cum discederet, Eutherius praepositus cubiculi mittitur statim post eum, siquid finxerit convicturus. Verum ille hoc nesciens, mox venit Mediolanum, strepens et tumultuans, (ut erat vanidicus et amenti propior); admissus in consistorium, lulianum ut procacem insimulat, iamque ad evagandum altius validiores sibi pinnas aptare; ita enim cum motu quodam corporis loquebatur ingenti.