Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Igitur Agrippinam ingressus, non ante motus est exinde, quam Francorum regibus furore mitescente perterritis, pacem firmaret rei publicae interim profuturam, et urbem reciperet munitissimam.

Quibus vincendi primitiis laetus, per Treveros hiematurus, apud Senonas oppidum tune opportunum abscessit. Ubi bellorum inundantium molem umeris suis (quod dicitur) vehens, scindebatur in multiplices curas, ut milites qui a solitis descivere praesidiis reducerentur ad loca suspecta, et conspiratas gentes in noxam Romani nominis disiectaret, ac provideret ne alimenta deessent exercitui per varia discursuro.

v1.p.212

Haec sollicite perpensantem, hostilis aggreditur multitudo, oppidi capiundi spe in maius accensa, ideo confidenter quod ei nec scutarios adesse prodentibus perfugis didicerant nec gentiles, per municipia distributos, ut commodius vescerentur quam antea.[*](quam antea (without lac.), Heraeus; cum autem (lac. 42 letters) clausa, V.)