Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Proinde fallaciarum nube discussa, imperator doctus gesta relatione fideli, abrogata potestate praefectum statui sub quaestione praecepit, sed absolutus est enixa conspiratione multorum. Suspensus autem Eusebius ex comite privatarum, se conscio haec

v1.p.142
dixerat concitata.

Aedesius omnino nescisse[*](omnino nescisse, Traube; enim minus scisse, V.) quid actum sit pertinaci infitiatione contendens, abiit innoxius, et ita finito negotio, omnes sunt absoluti quos exhiberi delatio compulit criminosa. Dynamius vero ut praeclaris artibus illustratus, cum correctoris dignitate regere iussus est Tuscos et Umbros.[*](et Umbros, Seeck added in lac. of 15 letters.)

Agens inter haec apud Agrippinam Silvanus, assiduisque suorum comperiens[*](conperiens, Clark; conperiis, V.) nuntiis, quae Apodemius in labem suarum ageret fortunarum, et sciens animum tenerum versabilis principis, timensque ne trucidaretur[*](timensque ne trucidaretur (trucidaretur for perageretur reus, Gronov; -que added by Clark), BG; (lac. of 15 letters) aretur, V.) absens et inauditus,[*](inauditus, Val.; indamnatus, V.) in difficultate positus maxima, barbaricae se fidei committere cogitabat.

Sed Laniogaiso vetante (tunc tribuno) quem dum militaret candidatus solum adfuisse morituro Constanti supra rettulimus, docenteque Francos, unde oriebatur, interfecturos eum aut accepto praemio prodituros, nihil tutum ex praesentibus ratus, in consilia agitabatur[*](agitabatur, E, Eyssen.; cogitabatur, V.) extrema et sensim cum principiorum verticibus erectius[*](erectius, Traube; erectus, V.) collocutus, eisdemque magnitudine promissae mercedis accensis, cultu purpureo a draconum et vexillorum

v1.p.144
insignibus ad tempus abstracto, ad culmen imperiale surrexit.

Dumque haec aguntur in Galliis, ad occasum inclinato iam die, perfertur Mediolanum insperabilis nuntius, aperte Silvanum demonstrans, dum ex magisterio peditum altius nititur, sollicitato exercitu ad augustum culmen evectum.

Hac mole casus inopini Constantio icto, quasi fulmine Fati, primates, consilio secunda vigilia convocato, properarunt omnes in regiam. Cumque nulli ad eligendum quid agi deberet, mens suppetere posset aut lingua, submissis verbis perstringebatur Ursicini[*](Ursicini, Val.; sic inimentio, V.) mentio, ut consiliis rei bellicae praestantissimi, frustraque gravi iniuria lacessiti, et per admissionum magistrum—qui mos est honoratior—accito eodem, ingresso consistorium offertur purpura multo quam antea placidius. Diocletianus enim Augustus[*](DiocletianusAugustus added by Val. (enim by Gardt.) in lac. of 16 letters.) omnium primus, externo et regio more[*](extero (externo, Traube, Novák, Her., cf. Livy, xxix. 19, 4) ritu et regio more, G; extortio ei regio re, V.) instituit adorari, cum semper antea ad similitudinem iudicum salutatos principes legerimus.

Et qui paulo antea cum insectatione malivola, orientis vorago, invadendaeque[*](voragoinuadendaeque, G; uoragi (lac. of 8 letters) uadendaeque, V.) summae rei per filios affectator compellabatur, tune dux prudentissimus, et Constantini[*](Constantii, suggested by Clark, Her.; Con - stantini, V.)

v1.p.146
magnus erat commilito, solusque ad extinguendum, probis quidem sed insidiosis rationibus petebatur. Diligens enim opera navabatur, exstingui Silvanum, ut fortissimum perduellem, aut (si secus accidisset) Ursicinum exulceratum iam penitus aboleri, ne superesset scopulus[*](scopulus, Her., cf. Florus, iv. 9, 1; scrupulus, EBG; scropulus, V.) impendio formidandus.

Igitur cum de profectione celeranda disponeretur, propulsationem obiectorum criminum eundem ducem parantem praegressus, oratione leni prohibet imperator, non id esse memorans tempus, ut controversa defensio causae susciperetur, cum vicissim restitui in pristinam concordiam partes necessitas subigeret urgentium rerum, antequam cresceret mollienda.

Habita igitur deliberatione multiplici, id[*](id, added by Gardt.; V omits.) potissimum tractabatur, quo commento Silvanus gesta etiam tum imperatorem ignorare existimaret. Et[*](et, added by Val.; V omits.) probabili argumento ad[*](ad, E2G; V omits.) firmandam fidem reperto monetur honorificis scriptis, ut accepto Ursicino successore cum potestate rediret intacta.

Post haec ita digesta protinus iubetur exire, tribunis et protectoribus domesticis decem, ut postularat, ad iuvandas necessitates publicas ei coniunctis, inter quos ego quoque eram cum Veriniano collega, residui omnes propinqui et

v1.p.148
familiares.[*](omnes propinqui et familiares. iamque, BG; omni (lac. of 21 letters) Iamque, V.)

Iamque eum egressum solum de se metuens quisque per longa spatia deducebat. Et quamquam ut bestiarii obiceremur intractabilibus feris, perpendentes tamen hoc bonum habere tristia accidentia,[*](tristia, EAG; accidentia, Clark; haberet tristitia recidentia, V.) quod in locum suum[*](locumsuum, Her.; locos (from locis) sunt. ) secunda substituunt,[*](V has lac. of 10 letters at end of page; no lac., BG.) mirabamur illam sententiam Tullianam, ex internis veritatis ipsius promulgatam, quae est talis: Et quamquam optatissimum est perpetuo fortunam quam florentissimam permanere, illa tamen aequalitas vitae non tantum habet sensum, quantum cum ex miseris[*](miseris, Kiessling; seris, V.) et perditis rebus ad meliorem statum fortuna revocatur.

Festinamus itaque itineribus magnis, ut ambitiosus magister armorum, ante allapsum per Italicos de tyrannide ullum Rumorem, in suspectis finibus appareret, verum cursim nos properantes aeria quadam via[*](aeria quadam uia, Novák; aeria uia quadam, Clark, cf. xviii. 6, 3; aeraria quadam, V. ) antevolans prodiderat Fama, et Agrippinam ingressi, invenimus cuncta nostris conatibus altiora.

Namque convena undique multitudine trepide coepta fundante, coactisque copiis multis, pro statu rei praesentis id aptius videbatur, ut ad imperatoris novelli, per ludibriosa auspicia virium accessu firmandi sensum ac voluntatem dux flexibilis[*](flexibilis, Bentley; flexilis, Pet.; fiebilis, V.) verteretur; quo variis

v1.p.150
assentandi figmentis in mollius vergente securitate, nihil metuens hostile deciperetur.

Cuius rei finis arduus videbatur; erat enim cautius observandum, ut appetitus opportunitati obtemperarent, nec praecurrentes eam nec deserentes. Qui si eluxissent intempestive, constabat nos omnes sub elogio uno morte multandos.

Susceptus tamen idem dux leniter adactusque, inclinante negotio ipso cervices, adorare sollemniter anhelantem celsius purpuratum, ut spectabilis colebatur et intimus: facilitate aditus honoreque mensae regalis adeo antepositus aliis, ut iam secretius de rerum summa consultaretur.

Aegre ferebat Silvanus ad[*](ad, W2BG; V omits.) consulatum potestatesque sublimes elatis indignis, se et[*](et, W2BG; V omits.) Ursicinum solos post exsudatos magnos pro re publica labores et crebros, ita fuisse despectos, ut ipse quidem per quaestiones familiarium sub disceptatione ignobili crudeliter agitatus, commisisse in maiestatem arcesseretur, alter vero ab oriente raptus odiis inimicorum addiceretur; et haec assidue clam querebatur et palam.

Terrebant nos tamen, cum dicerentur haec et similia, circumfrementia undique murmura causantis inopiam militis, et rapida celeritate ardentis angustias Alpium perrumpere Cottiarum.

In hoc aestu mentis ancipiti, ad effectum tendens consilium occulta indagine,

v1.p.152
sederatque tandem mutatis prae timore saepe sententiis, ut quaesitis magna industria cautis rei ministris, obstricto religionum consecratione colloquio, Bracchiati sollicitarentur atque Cornuti, fluxioris fidei et[*](fidei et, G in lac. of 22 letters; two letters are erased at the end.) ubertate mercedis ad momentum omne versabiles.

Firmato itaque negotio per sequestres quosdam gregarios, obscuritate ipsa ad id patrandum idoneos, praemiorum exspectatione accensus solis ortu iam rutilo, subitus armatorum globus erupit, atque ut solet in dubiis rebus, audentior caesis custodibus, regia penetrata, Silvanum[*](Siluanum, W2G; signorum, Mommsen (signiorium, B); signarum, V.) extractum aedicula, quo exanimatus confugerat, ad conventiculum ritus Christiani tendentem, densis gladiorum ictibus trucidarunt.

Ita dux haut exsilium meritorum hoc genere oppetit mortis, metu calumniarum, quibus factione iniquorum irretitus est absens, ut tueri possit salutem, ad praesidia progressus extrema.