Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Mercurius vero[*](vero, added by Her.) somniorum appellatus est[*]( est, added by Clark, c.c.) comes, quod ut clam mordax canis interna saevitia[*](saevitia, Hermann; vitia, V.) summissius agitans caudam, epulis coetibusque se crebris inserens, si per quietem quisquam, ubi fusius natura vagatur, vidisse aliquid amico narrasset, id venenatis artibus coloratum in peius, patulis imperatoris auribus infundebat, et ob hoc homo tamquam inexpiabili obnoxius culpae, gravi mole criminis pulsabatur.

Haec augente vulgatius fama, tantum aberat, ut proderet quisquam visa nocturna, ut contra[*](contra, Traube; ut, AG, C. F. W. Müller; cum, V.) aegre homines dormisse sese praesentibus faterentur externis, maerebantque docti quidam, quod apud Atlanteos nati non essent, ubi memorantur somnia non videri; quod unde eveniat, rerum scientissimis relinquamus.

Inter has quaestionum suppliciorumque species diras, in Illyrico exoritur alia clades, ad multorum

v1.p.122
pericula ex verborum inanitate progressa. In convivio Africani, Pannoniae secundae rectoris, apud Sirmium poculis amplioribus madefacti quidam, arbitrum adesse nullum existimantes, licenter imperium praesens ut molestissimum incusabant; quibus alii optatam permutationem temporum adventare, veluti e praesagiis affirmabant, non nulli maiorum augurio[*](augurio, EW2 N, Mommsen; auguria, G; auirio, V.) sibi portendi, incogitabili dementia promittebant.

E quorum numero Gaudentius agens[*](agens, E, Val.; magis, V; magnis, W2 BG.) in rebus, mente praecipiti stolidus, rem ut seriam detulerat ad Rufinum, apparitionis praefecturae praetorianae tune principem, ultimorum semper avidum hominem, et coalita pravitate famosum.

Qui confestim quasi pinnis elatus, ad comitatum principis advolavit, eumque ad suspiciones huius modi mollem et penetrabilem, ita acriter inflammavit, ut sine deliberatione ulla Africanus, et omnes letalis mensae participes, iuberentur rapi sublimes. Quo facto delator funestus, vetita ex more humano validius cupiens, biennio id quod agebat (ut postularat) continuare praeceptus est.

Missus igitur ad eos corripiendos Teutomeres protector domesticus cum collega onustos omnes catenis (ut mandatum est) perducebat. Sed ubi ventum est Aquileiam, Marinus tribunus[*](tribunus, Val. added in lac. of 8 letters.) ex campidoctore eo tempore vacans, auctor perniciosi sermonis, et alioqui naturae ferventis, in taberna

v1.p.124
relictus, dum parantur itineri necessaria, lateri cultrum longiorem[*](longiorem, Novák added in lac. of 9 letters, cf. xvi. 12, 39; xvii. 12, 2.) casu repertum impegit, statimque extractis vitalibus, interiit.

Residui ducti Mediolanum, excruciatique tormentis, et confessi inter epulas petulanter se quaedam locutos, iussi sunt attineri poenalibus claustris, sub absolutionis aliqua spe (licet incerta). Protectores vero pronuntiati vertere solum exilio, ut Marino eisdem consciis mori permisso, veniam Arbetione meruere precante.

Re hoc modo finita, ---[*](The lac. (12 letters) contained the name of another tribe of the Alamanni, which cannot be supplied.) et Lentiensibus, Alamannicis pagis, indictum est bellum, collimitia saepe Romana latius irrumpentibus. Ad quem procinctum imperator egressus, in Raetias camposque venit Caninos, et digestis diu consiliis, id visum est honestum et utile, ut eo cum militis parte ibidem opperiente,[*](ibidem opperiente, Her. added in lac. indicated by Schneider; pater for parte without lac., V.) Arbetio magister equitum cum validiore exercitus manu, relegens margines lacus

v1.p.126
Brigantiae pergeret, protinus barbaris congressurus. Cuius loci figuram breviter quantum ratio patitur, designabo.

Inter montium celsorum amfractus, immani pulsu Rhenus exoriens, per scopulos extenditur altos,[*](exoriens per, scripsi; exoriens per praeruptos, Val. in lac. of 11 letters; pulsurhen . pulos, V.) nullos advenas amnes[*](altos, scripsi.;) adoptans, ut per[*](nullos advenas am, Gronov added in lac. of 10 letters extenditur nes, V.) cataractas inclinatione praecipiti funditur Nilus. Et navigari ab ortu poterat primigenio copiis exuberans propriis, ni ruenti curreret similis potius[*](per, Val. added in lac. of 3 letters. similis potius, Val.; sim (lac. of 8 letters), quam, V.) quam fluenti lenius amni.[*](lenius amni, scripsi in lac. of 6 letters.)

Iamque ad plana volutus,[*](ad plana volutus, Petschenig; ad (lac. 7 letters) solutus, V.) altaque divortia riparum adradens, lacum invadit rotundum et vastum, quem Brigantiam accola Raetus appellat, perque quadringenta et sexaginta stadia longum, parique paene spatio late diffusum, horrore silvarum squalentium inaccessum, nisi qua vetus illa Romana virtus et sobria iter composuit latum, barbaris et natura locorum et caeli inclementia refragante.

Hanc ergo paludem spumosis strependo[*](strependo, G; stridendo, Traube; stertendo from tertendo. ) verticibus amnis irrumpens, et undarum quietem permeans pigram, mediam velut finali intersecat libramento, et tamquam elementum perenni discordia separatum, nec aucto nec imminuto agmine quod intulit, vocabulo et viribus absolvitur integris, nec contagia deinde ulla perpetiens, oceani gurgitibus intimatur.

Quodque

v1.p.128
est impendio mirum, nec stagnum aquarum rapido transcursu movetur, nec limosa subluvie tardatur properans flumen, et confusum misceri non potest corpus; quod, ni ita agi ipse doceret aspectus, nulla vi credebatur posse discerni.

Sic Alpheus oriens in Arcadia, cupidine fontis Arethusae captus, scindens Ionium mare, ut fabulae ferunt, ad usque amatae confinia proruit nymphae.[*](proruit (progreditur, G) nymphae, Arbetio expectans, BG; progrontusque barbaros (lac. of 2 1/5 lines) barbaros dum, V.)

Arbetio qui adventus barbarorum nuntiarent non exspectans dum[*](proruit (progreditur, G) nymphae, Arbetio expectans, BG; progrontusque barbaros (lac. of 2 1/5 lines) barbaros dum, V.) adessent, licet sciret aspera orta bellorum, in occultas delatus insidias, stetit[*](insidias stetit, E, Val.; insi (lac. of 6 letters), TV.) immobilis, malo repentino perculsus.

Namque improvisi[*](namque inprovisi, Langen added in lac. of 7 letters; visi, V.) e latebris hostes exsiliunt, et sine parsimonia quicquid offendi poterat telorum genere multiplici configebant; nec enim resistere nostrorum quisquam potuit, nec aliud vitae subsidium, nisi discessu sperare veloci. Quocirca vulneribus declinandis intenti, incomposito agmine milites huc et illuc dispalantes, terga ferienda dederunt. Plerique tamen per angustas semitas sparsi, periculoque praesidio tenebrosae noctis extracti, revoluta iam luce, redintegratis viribus agmini quisque proprio sese consociavit. In quo casu ita tristi et inopino, abundans numerus armatorum, et tribuni desiderati sunt decem.

Ob quae Alamanni sublatis animis ferocius incedentes secuto die[*](secuto die, Clark; se cotidie, VI,) prope munimenta Romana, adimente matutina nebula lucem, strictis

v1.p.130
mucronibus discurrebant, frendendo minas tumidas intentantes. Egressique repente scutarii, cum obiectu turmarum hostilium repercussi stetissent, omnes suos conspiratis mentibus ciebant ad pugnam.

Verum cum plerosque recentis aerumnae documenta terrerent, et[*](et intuta, Val.; intota, V.) intuta fore residua credens haereret Arbetio, tres simul exsiluere tribuni, Arintheus agens vicem armaturarum rectoris, et qui equestrem turmam comitum tuebatur, et Bappo ducens promotos.

Qui cum commissis sibi militibus, pro causa communi se velut propria Deciorum veterum exemplo voventes, more[*](Qui cum comnmissisuouentes, more, Her. (cf. xvi. 10, 3; xxiii. 5, 19); promote (lac. 30 letters) missis sibi (lac. of 11 letters) causa communis velut propri (lac. of 18 letters) ueterum exemplo usuentere, V.) fluminis hostibus superfusi, non iusto proelio sed discursionibus rapidis,[*](rapidis, Her. in lac. of 9 letters.) universos in fugam coegere foedissimam. Qui dispersi laxatis ordinibus, dumque elabi properant impediti, corpora nudantes intecta, gladiorum hastarumque densis ictibus truncabantur.

Multique cum equis interfecti iacentes, etiam tum eorum dorsis videbantur innexi; quo viso omnes e castris effusi, qui prodire in proelium cum sociis ambigebant, cavendi immemores, proterebant

v1.p.132
barbaram plebem, nisi quos fuga exemerat morte, calcantes cadaverum strues, et perfusi sanie peremptorum.

Hocque exitu proelio terminate, imperator Mediolanum ad hiberna ovans revertit et laetus.