Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Metuendae voces complurium et minaces, placatorum iuxta et irascentium, tersi tamen pari diligentia cuncti et mundi, nec in tractibus illis, maximeque apud Aquitanos, vir[*](Aquitanos, Val.; A., vir, Her.; aqua (lac. 12 letters) poterit, V.) poterit aliquis videri vel femina,

v1.p.196
licet perquam pauper, ut alibi frustis squalere pannorum.

Ad militandum omnis aetas aptissima, et pari pectoris robore senex ad procinctum ducitur et adultus, gelu duratis artubus et labore assiduo, multa contempturus et formidanda. Nec eorum aliquando quisquam (ut in Italia) munus Martium pertimescens, pollicem sibi praecidit, quos localiter murcos appellant.

Vini avidum genus, affectans ad vini similitudinem multiplices potus, et inter eos humiles quidam, obtunsis ebrietate continua sensibus, quam furoris voluntariam speciem esse Catoniana sententia definivit, raptantur discursibus vagis, ut verum illud videatur quod ait defendens Fonteium Tullius: Gallos post haec dilutius esse poturos quod illi venenum esse arbitrabantur.

Hae regiones, praecipueque confines Italicis, paulatim levi sudore sub imperium venere Romanum, primo temptatae per Fulvium, deinde proeliis parvis quassatae per Sextium, ad ultimum per Fabium Maximum domitae. Cui negotii plenus effectus, asperiore Allobrogum gente devicta, hoc indidit cognomentum.

Nam omnes Gallias (nisi qua paludibus inviae fuere, ut[*](ut, E2 G; V omits.) Sallustio docetur auctore) post decennalis belli mutuas clades subegit Caesar dictator,[*]( subegit Caesar, societatique Lind. (dictator, addidi); sub (lac. 13 letters) societatique, V.) societatique nostrae foederibus

v1.p.198
aeternis. Evectus sum longius; sed remeabo tandem ad coepta.

Domitiano crudeli morte consumpto, Musonianus eius orientem praetoriani regebat potestate praefecti, facundia sermonis utriusque clarus. Unde sublimius quam sperabatur eluxit.

Constantinus enim cum limatius superstitionum quaereret sectas, Manichaeorum et similium, nec interpres inveniretur idoneus, hunc sibi commendatum ut sufficientem elegit; quem, officio functum perite, Musonianum voluit appellari, ante Strategium dictitatum, et ex eo percursis honorum gradibus multis, ascendit ad praefecturam, prudens alia tolerabilisque provinciis, et mitis et blandus, sed ex qualibet occasione, maximeque ex controversis litibus (quod nefandum est) et in totum[*](in totum, V; inlotum, Her.) lucrandi aviditate sordescens, ut inter alia multa, evidenter apparuit in quaestionibus agitatis super morte Theophili Syriae consularis, proditione Caesaris Galli, impetu plebis promiscuae discerpti, ubi damnatis pauperibus, quos cum haec agerentur, peregre fuisse constabat, auctores diri facinoris exutis patrimoniis absoluti sunt divites.

v1.p.200

Hunc Prosper adaequabat, pro magistro equitum agente etiam tum in Galliis, militem regens, abiecte ignavus et (ut ait comicus) arte despecta furtorum rapiens propalam.

Quis concordantibus, mutuaque commercia vicissim sibi conciliando locupletatis, Persici duces vicini fluminibus, rege in ultimis terrarum suarum terminis occupato, per praedatorios globos nostra vexabant, nunc Armeniam aliquotiens Mesopotamiam confidentius incursantes, Romanis ductoribus ad colligendas oboedientium exuvias occupatis.

Haec per orbem Romanum fatorum ordine contexto versante, Caesar apud Viennam in collegium fastorum a consule octiens Augusto adscitus, urgente genuino vigore, pugnarum fragores caedesque barbaricas somniabat, colligere provinciae fragmenta iam parans, si adfuisset fortuna[*](fortuna, added by Wagner.) flatu tandem secundo.