Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Post has Belgica prima Mediomatricos praetendit et Treveros, domicilium principum clarum.

Huic annexa secunda est Belgica, qua Ambiani sunt, urbs inter alias eminens, et Catelauni et Remi.

Apud Sequanos Bisontios videmus et Rauracos, aliis potiores oppidis multis. Lugdunensem primam ornat et et Senones et Biturigae et moenium Augustuduni vetusta.

Secundam enim Lugdunensem Rotomagi et Turini, Mediolanum ostendunt et Tricasini; Alpes Graiae et Poeninae exceptis obscurioribus[*](lobscurioribus, followed by lac. of 4 letters, V; no lac., G.) habent et Aventicum, desertam quidem civitatem sed non ignobilem quondam, ut aedificia semiruta nunc quoque demonstrant. Haec provinciae urbesque sunt splendidae Galliarum.

In[*](in, added by A; VBG omit.) Aquitania quae Pyrenaeos montes et eam partem spectat oceani quae pertinet ad Hispanos,

v1.p.192
prima provincia est Aquitanica, amplitudine civitatum admodum culta omissis aliis multis, Burdigala et Arverni excellunt, et Santones et Pictavi.