Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Unde sine iactura rerum per Sapaudiam fertur et Sequanos, longeque progressus, Viennensem latere sinistro perstringit, dextro Lugdunensem, et emensus spatia flexuosa, Ararim quem Sauconnam appellant, inter
Dein Isarae[*](Dein Isarae, Clark; hinc Rhodanus, Val.; (lac. letters) han (lac. 2 letters) Rhodanus, V.) Rhodanus aquis advenis locupletior, vehit grandissimas naves, ventorum difflatu iactari saepius assuetas, finitisque intervallis quae ei natura praescripsit, spumeus Gallico mari concorporatur, per patulum sinum quem vocant Ad gradus, ab Arelate octavo decimo ferme lapide disparatum. Sit satis de situ locorum. Nunc figuras et mores hominum designabo.
Celsioris staturae et candidi paene Galli sunt omnes et rutili, luminumque torvitate terribiles, avidi iurgiorum, et sublatius insolentes. Nec enim eorum quemquam adhibita uxore rixantem, multo se[*](Aquitanos, Val.; A., vir, Her.; aqua (lac. 12 letters) poterit, V.) fortiore et glauca, peregrinorum ferre poterit globus, tum maxime cum illa inflata cervice suffrendens, ponderansque niveas ulnas et vastas, admixtis calcibus emittere coeperit pugnos, ut catapultas tortilibus nervis excussas.
Metuendae voces complurium et minaces, placatorum iuxta et irascentium, tersi tamen pari diligentia cuncti et mundi, nec in tractibus illis, maximeque apud Aquitanos, vir[*](Aquitanos, Val.; A., vir, Her.; aqua (lac. 12 letters) poterit, V.) poterit aliquis videri vel femina,