Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Illud autem non dubitatur, quod cum esset aliquando virtutum omnium domicilium Roma, ingenuos advenas plerique nobilium, ut Homerici bacarum suavitate Lotophagi, humanitatis multiformibus officiis retentabant.

Nunc vero inanes flatus quorundam, vile esse quicquid extra urbis pomerium nascitur aestimant praeter orbos et caelibes, nec credi potest qua obsequiorum diversitate coluntur homines sine liberis Romae.

v1.p.50

Et quoniam apud eos, ut in capite mundi, morborum acerbitates celsius dominantur, ad quos vel sedandos omnis professio medendi torpescit, excogitatum est adminiculum sospitale, nequi amicum perferentem similia videat, additumque est cautioribus[*](cautioribus, Bentley, cautionibus, V.) paucis remedium aliud satis validum, ut[*](ut, added by Lind.; V omits.) famulos percontatum missos quem ad modum valeant noti hac[*](noti hac, G; non hac, EB; non haec, V.) aegritudine colligati, non ante recipiant domum, quam lavacro purgaverint corpus. Ita etiam alienis oculis visa metuitur labes.

Sed tamen haec cum ita tutius observentur, quidam vigore artuum imminuto, rogati ad nuptias, ubi aurum dextris manibus cavatis offertur, impigre vel usque Spoletium pergunt. Haec nobilium sunt[*](sunt, Kiessling; est, V.) instituta.

Ex turba vero imae sortis et paupertinae, in tabernis aliqui pernoctant vinariis, non nulli sub velabris[*](nonnulli sub velabris (nonnulli, G; uelariis, Gardt.), Her.; [ul_]ariis non nullis velabris, V.) umbraculorum theatralium latent, quae, Campanam imitatus lasciviam, Catulus in aedilitate sua suspendit omnium primus; aut pugnaciter aleis certant, turpi sono fragosis naribus introrsum reducto spiritu concrepantes; aut quod est studiorum omnium maximum ab ortu lucis ad vesperam sole fatiscunt vel pluviis, per minutias[*](per minutias, Lind.; perminuas, V.) aurigarum

v1.p.52
equorumque praecipua vel delicta scrutantes.

Et est admodum mirum videre plebem innumeram, mentibus ardore quodam infuso, e dimicationum curulium eventu pendentem. Haec similiaque memorabile nihil vel serium agi Romae permittunt. Ergo redeundum ad textum.

Latius iam disseminata licentia, onerosus bonis omnibus Caesar, nullum post haec adhibens modum, orientis latera cuncta vexabat, nec honoratis parcens nec urbium primatibus nec plebeis.

Denique Antiochensis[*]( Antiochensis, Lind.; antichisis, V.) ordinis vertices sub uno elogio iussit occidi, ideo efferatus, quod ei celerari[*](celerari, Wagner; celebrari, V.) vilitatem intempestivam urgenti, cum impenderet inopia, gravius rationabili responderunt; et perissent ad unum, ni comes orientis Honoratus fixa constantia restitisset.

Erat autem diritatis eius hoc quoque indicium nec obscurum nec latens, quod ludicris cruentis delectabatur, et in circo sex vel septem aliquotiens deditus[*](deditus, Pet.; vetitus, V.) certaminibus, pugilum vicissim se concidentium, perfusorumque sanguine specie, ut lucratus ingentia, laetabatur.

Accenderat super his incitatum propositum ad nocendum aliqua mulier vilis, quae ad palatium (ut poposcerat)

v1.p.54
intromissa, insidias ei latenter obtendi prodiderat a militibus obscurissimis. Quam Constantina exultans, ut in tuto iam locata mariti salute, muneratam vehiculoque impositam per regiae ianuas emisit in publicum, ut his illecebris alios quoque ad indicanda proliceret paria vel maiora.

Post haec Gallus Hierapolim profecturus, ut expeditioni specie tenus adesset, Antiochensi plebi suppliciter obsecranti, ut inediae dispelleret metum, quae per multas difficilisque causas affore iam sperabatur, non ut mos est principibus, quorum diffusa potestas localibus subinde medetur aerumnis, disponi quicquam statuit, vel ex provinciis alimenta transferri conterminis, sed consularem Syriae Theophilum prope adstantem, ultima metuenti multitudini dedit, id[*](dedit id, Eyssen.; dediti, V.) assidue replicando, quod invito rectore, nullus egere poterit victu.

Auxerunt haec vulgi sordidioris audaciam; et cum ingravesceret penuria commeatuum, famis et furoris impulsu, Eubuli cuiusdam inter suos clari domum ambitiosam ignibus subditis inflammavit, rectoremque ut sibi iudicio imperiali addictum, calcibus incessens et pugnis, conculcans seminecem laniatu miserando discerpsit. Post cuius lacrimosum interitum, in unius exitio quisque

v1.p.56
imaginem periculi sui considerans, documento recenti similia formidabat.

Eodem tempore Serenianus ex duce, cuius ignavia populatam in Phoenice ante rettulimus, pulsatae maiestatis imperii reus iure postulatus ac lege, incertum qua potuit suffragatione absolui, aperte convictus, familiarem suum cum pileo quo caput operiebat, incantato vetitis artibus, ad templum misisse fatidicum, quaeritatum praesagia,[*](praesagia, W2N2; praesa anei, V.) an ei firmum portenderetur imperium (ut cupiebat) et tutum.[*](tutum, C. F. W. Müller; cūtum, V.)

Duplexque eisdem diebus acciderat malum, quod et Theophilum insontem atrox interceperat casus, et Serenianus dignus execratione cunctorum, innoxius, modo non reclamante publico vigore, discessit.

Haec subinde Constantius audiens, et quaedam referente Thalassio doctus, quem obisse[*](quem obisse, Lind.; quē movisse, V.) iam compererat lege communi, scribens ad Caesarem blandius, adiumenta paulatim illi subtraxit, sollicitari se simulans ne, uti est[*](uti est, Val.; uitiae, V.) militare otium fere tumultuosum, in eius perniciem conspiraret, solisque scholis iussit esse contentum palatinis et protectorum, cum Scutariis et Gentilibus, et mandabat Domitiano, ex comite largitionum praefecto provecto, ut cum in Syriam venerit, Gallum quem crebro acciverat,[*](acciuerat, Valesius; acciperat, V.)

v1.p.58
ad Italiam properare blande hortaretur et[*](et, added by BG, omitted by V.) verecunde.

Qui cum venisset ob haec festinatis itineribus Antiochiam, praestrictis palatii ianuis, contempto Caesare quem videri decuerat, ad praetorium cum pompa sollemni perrexit, morbosque diu causatus, nec regiam introiit, nec processit in publicum, sed abditus multa in eius moliebatur exitium, addens quaedam relationibus supervacua, quas subinde mittebat[*](mittebat, Petschenig; dimittebat, V.) ad principem.

Rogatus ad ultimum, admissusque in consistorium, ambage nulla praegressa, inconsiderate et leviter,Proficiscere inquit (ut praeceptum est) Caesar, sciens quod (si cessaveris) et tuas et palatii tui auferri iubebo prope diem annonas. Hocque solo contumaciter dicto, subiratus abscessit, nec in conspectum eius postea venit, saepius arcessitus.

Hinc ille commotus, ut iniusta perferens et indigna, praefecti custodiam protectoribus mandaverat fidis. Quo conperto Montius tune quaestor, acer[*](acer, Gronov; afen, V; Afer, Bentley, Kiessling.) quidem sed ad lenitatem propensior, consulens in commune, advocatos palatinarum primos scholarum allocutus est mollius, docens nec decere haec fieri nec prodesse, addensque vocis obiurgatorio sonu, quod si id

v1.p.60
placuerit, post statuas Constantii[*](Constantii, Valesius; Constantini, V.) deiectas, super adimenda vita praefecto conveniet securius cogitari.

His cognitis Gallus ut serpens appetitus telo vel saxo, iamque spes extremas opperiens, et succurrens saluti suae quavis ratione, colligiones iussit armatos, et cum starent attoniti, dentium acie stridens, Adeste inquit viri fortes mihi periclitanti vobiscum.

Montius nos inusitato quodam et novo, ut rebelles et maiestati recalcitrantes Augustae, per haec quae strepit incusat, iratus nimirum, quod contumacem praefectum, quid rerum ordo postulat ignorare dissimulantem, formidine tenus iusserim custodiri.