Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quoniam unus deus omnibus in scripturis praedicatur. mysterium autem eius in trinitate adoratur, idcirco sic agit scriptura, ut sub unius dei professione ea, quae de ipso sunt, id est filius et spiritus eius, in eodem honore intellegantur, in quo ipse deus est, quia ideo sacramentum reuelatum est dei, ut gloria eius in trinitate manere signaretur. quam ob rem : non plena auctoritate deus uocatur quod de deo est, ne alterum absque eo, qui unus est, facere credatur, sed intellectum dat, ut credamus ea ratione in trinitate creaturae salutem consistere, quia una est eorum diuinitas. neque enim possit simul iungi et in ordine poni creator et creatura, dominus et serui, aeternitas et quae sub initio sunt, quippe cum sine uno eorum salus nulli sit. ad iniuriam enim uocatur omne quod deus est, [*](1 Act. 20, 2 4 Act. 5, 3 5 Act. 5, 4 11 cf. I Cor. 3, 16.17. II Cor. 6, 16 12 cf. I Cor. 6, 19 14 I Cor. 3, 17 ) [*](del. PG) [*]( 1 adtendi FB gege (adtl. r s. I.) N 3 annaniam codd. 4 an- I nania CNX ut] et M mentires CNX 6 sed deo mentitas X sanctum] spm (corr.) M 7 annanias CNX 8 intellegere N 11 appellando C 16 agit] ait XA 17 professionem N 18 spiritus] sjjs sfs N 19 ipse om. N 20 manere om. N 23 oratione M 24 posset CX 25 creator] creatore C creatura] creaturae X 27 uocatur enim C )

187
siue filius siue sanctus spiritus, si extra unius dei honorem deputetur et gloriam. scripturae igitur ostendunt Christum deum, ostendunt spiritum sanctum deum, ut uidentes sciant quid sit quod ostenditur. tale est si quis gemmam ostendat non clamans quia gemma est; numquid, quia ille non clamat, non erit gemma quae uidetur? ita et scripturae ostendunt per ea quae supra tractata sunt, quid credere debeamus, intra unius dei fidem sensum nostrum concludentes mysterio trinitatis.