Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Si rationi fides commodetur, ipsa nominum ratio patris et filii ostenderet unitatem fysico modo. non enim uerus dei filius diceretur, nisi exstitisset de substantia dei patris; nec enim pateretur ueritas et iustitia dei uerum dicere filium, si de ipso non esset. non est enim uerus, si de ipso non est. sed scriptura dicit: \'uerus est\': ergo de ipso est. qui enim negat de deo natum Christum, scripturae calumniam facit, quae ideo illum dicit uerum filium, ut significet de deo hunc natum, si enim non est de deo et uerus filius dei dicitur, fallax est scriptura. quod si scriptura non fallit, qui Christum non fatetur exstitisse de deo, et scripturam euacuat et Christum negat uerum filium dei. non enim uoluntas uerum filium facit, sed natiuitas. (sed potentiae\', inquiunt, (dei hoc subest, ut falsa faciat uera\'. immo potentia dei haec est, unde et omni laude [*]( 3 cf. Ex. 12, 22. 23 15 cf. I loh. 5, 20 ) [*]( P ) [*](2 haec X 8 pascha Mm2CNX 4 super N super N, (corr.) G 5 percnret (corr. m2) M 6 sangnisj sanguinis (corr.) N 7 quia ut) qui autem (eras. autem m2 ėt add. ut s. i. post transitus) M sanguinis C 8 responderij respondere FB ei lege respondere GA 9 ex lege om. GA 10 commodetur (o ait. m3 in ras.) M 11 fysico modo- Tumer fr (uel fy uei si) » quomodo (add. m2 dei s. rasura) M sisi. quomodo {•fuit c; quo in ras.) C si sicomodo NF, (sicomo do) B, si aicomoda G, (sico moda) A 14 esset] erat X 15 negat om. X 20 euacuit (corr.) M euagat N 21 uerum jpr.] uere N 23 immo potentia] impotentia M potentiae X est haec GA omne C )

172
dignus est, quia uerum apud illum uerum Est et falsum falsum. nam istud mendacis est, ut falsum dicat uerum, quod deo non conpetit. nam omnia quidem potest deus, sed non facit nisi quod conueniat ueritati eius adque iustitiae.