Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Et ne legendi fastidium patiaris aut quaestionis singula membra curiose inspicere, do conpendium, ut et de numero dierum, qui a pascha usque ad datam legem sunt, certus sis et ab ipso facilius discas, quota feria factum est pascha. tertio die post secundum mensem lex data est; sunt ergo menses duo et dies tres. retrahe de his tredecim dies, qui ante pascha fuerunt, et reliqui erunt dies quinquaginta. quoniam autem quarta feria lex data est, hinc facile uidetur. manna prima feria data est, quia continuis sex diebus collegerunt, quae prima feria sexto decimo die fuit mensis secundi. ab hac itaque prima feria in octauum decimum diem, quo lex data est, quartam feriam inuenies. a feria uero quarta, siue ante siue retro conputes in quinquagensimum diem, quarta feria est. idcirco quia quarta feria pascha egerunt in Aegypto Iudaei et quarta feria legem acceperunt, quinta autem feria profecti sunt de Aegypto, igitur dedicatio legis est pentecoste.