Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Cum saluatori non crederent Iudaei neque mundanae potestates — quia non solum hominibus se manifestari uoluit, sed et principibus et potestatibus in caelestibus, sicut docet apostolus in epistula ad Efesios —, post passionem suam uera se locutum spiritum sanctum probaturum ostendit. et hoc est \'arguere mundum\', ostendere illi uera esse quae credere noluit. credere enim noluit a deo uenisse saluatorem. saluator autem seruata iustitia non trepidauit reuerti ad eum qui se miserat, et per id quod regressus est, probauit se inde uenisse, quia nemo ascendit ad deum, nisi qui descendit a deo. uidentes ergo potestates ascendere eum confusae sunt, uidentes uerum esse quod uelut falsum spreuerant. itaque ista iustitia arguit eos, qua iustum probatum est, quia regressus est unde uenerat. [*]( 6 Ioh. 16, 8-11 15 cf. Eph. 3, 10 21 cf. Ioh. 3, 13 ) [*]( : I\' ) [*]( 6 iustitia] iudicio GA iudicio] iustitia GA 7 crediderunt N 8 qui M ad patrem eo GA 10 huiua mundi NG 13 mandane* (corr. mundana m4) M potestas M 14 manifesHtari C 15 docet (corr. dicet) JI 16 ephesios C effesios X spiritum sanctum locutum (corr.) N 18 illi om. X quae] quia (corr.) M qui C noluit] .0- Init (n s. ras.) M 20 reuerti] reuerti (corr. reuera) M reuertenti G reuerenti (en exp. et eras.) A 21 se] sed (corr.) M 23 potestas corr.) M confusi C 24 apraeuerant N 25 quia regressas cst om. N )

150
sic autem arguit eos de peccato, quia non solum credere ei noluerunt, sed et occiderunt eum. de iudicio uero sic eos corripuit, dum ostendit principem mundi reum factum et conpressum ab eo, cuius fidei non communicarunt. uidentes enim animas de inferis ire in caelos cognouerunt adiudicatum esse principem huius mundi, ut reus factus in causa saluatoris quae tenebat amitteret.

Haec quidem ascendente saluatore uisa sunt, sed superueniente in discipulos spiritu sancto palam aperteque manifestata sunt. uera enim correptio tunc fuit, quando post passionem ad testimonium saluatoris publice a perfidis uidebantur resurgentes mortui, claudi currentes, leprosi mundati, paralytici confirmati, caeci aspicere, surdi audire, muti eloqui, daemoniatici purgati, infirmi recuperata sanitate gratias agere. hoc modo spiritus sanctus arguit mundum, quia in nomine saluatoris, qui reprobatus est a mundo, omnium curationum uirtutes operatus est.