Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Nulli misericordiam facienti calumniam fieri oportet. in potestate enim dantis est, quando uel quantum uelit misereri. exhortandus est enim huius modi et precibus prouocandus. non contentione a bono opere reuocandus. forte non contradiceretur, si pro hac misericordia uices illi aliqua redderetur. aliquis medicum arguat, qui medicamenta sua et officium gratis inpendet, aut accusabitur tarditas eius ab eis, a quibus non est requisitus?

Haec quidem diximus secundum rationem, sed saluatoris bonitas ista non curat propter inbecillitatem humanam; suam enim sequitur naturam ad faciendam misericordiam. idcirco tunc uenit, quando debuit uenire, uoluntatis suae rationem secutus, non meritorum nostrorum. nam si merita perpendas, uenire non debuit. uenit ergo quando et subueniri debere sciuit et futurum gratum beneficium. si enim ei cui necessitas inminet ante subueniatur, erit quidem gratum, non tamen ualde poterit scire quid sibi praestitum est; si autem in ipsa necessitate posito auxilium feras, sciet [*](def. 1) [*](\' 1 uenera icorr.) M 2 ut eras. C et om. X 8 in Olft. A (add. m2), B 5 saluati sunt CNX 6 et ante ei add. N si] sci M uenissent (alt. n eras.) N 9 faciant (corr. facianti) C oportere codd., an oporteret scribendvm? 10 enim] est (eras.) enim C uellit CN (eras. pr. 1), YG 11 exorandns GA modo (corr.) M 12 contradicetur X 18 misericordia hac GA 22 perpendas (add. m4 [?] 8. I. den) M perpendat N subuenire X 23 gratum fnturum CNX enim] antem N 24 ei cui om. X imminit N (corr. vi. rec.), F B 2o sciri GA prestitutum M )

141
quale beneficium consecutus sit. de tribulatione enim ereptus maiores gratias referet, quo modo si esurienti offeras panem; si autem offeras cum non esurit, non utique tam gratum erit.

Idcirco recte factum est, ut non ante ueniret dominus. primum enim dimisit genus hominum uti uoluntate sua, non sine testimonio sui, quia ex ipsa mundi fabrica et annua munera, quae elementorum ministerio humanis usibus exhiberi decreuit, intellegi et timeri diuinitatem suam uoluit, quippe cum etiam ex traduce primi hominis, deinde Enoch, Noe, notitia eius esset in terris. sed cum languore quodam humani generis obsolescere coepisset cognitio dei inter homines et mores inmutarentur, eligere dignatus est Abraham, in quo forma esset renouatae notitiae dei et morum. et cum adhuc reuerentia segnior esset, postea per Moysen legem litteris dedit, quae neque obsolesceret et magis metum incuteret. maior enim timor est, ubi auctoritas manifesta est. et quia accepta lege gentes spreuerunt non se subicientes ei neque hi qui acceperunt seruauerunt eam, motus dominus misericordia misit filium suum, qui se pro illis offerens et mortem destruens data omnibus remissione peccatorum deo patri illos iustificatos offerret non enim posset descendi ad inferos, nisi per mortem. nec ordo enim nec ratio poscebat eum, qui mortuus non fuisset, intrare ianuas tartari.

Nonne si quis uult in terra sua barbaros decipere, inmutat se in habitu illorum, ut putetur unus ex his, et sic explorat [*]( 6 cf. Rom. 1, 24 24 cf. Matth. 16, 18 ) [*](\'tĮ.P) [*]( 2 esurientis (corr.) C offeras] referas CNGA refferas FB 3 non pr. om. (add. s. l.) M esariit C gratam (am in ras.) M gradum X 7 annuis mnneribus Mm3 8 exhibere X 9 et I at X 12 abjolescere C obolescere (add. s s. I.) N cogniti GA 13 elegere CX 15 signior C senior X moysem (corr.) M 18 acciperunt CG 13 misericordiam FB 20 offerrens C et om. CNX 21 illo C illi N 22 offeret CF possit X descendi (corr. descendere) M discendi CN 25 nonne] nonnese G, A (exp. se) )

142
quo modo illos subuertat? ita factum est et diabolo. quoniam malo more hominem subuerterat. ut in morte remaneret, inuentum est remedium, quo modo quos male tenebat amitteret. ut subintraretur ei et, quem putabat se uelut hominem occidisse, repperiret illum apud inferos deum. quo facto reus inuentus omnes quos tenebat amisit et de cetero aperta est ad caelum uia.

Ecce quantum profuit aduentus saluatoris, ut scientes homines, de quo periculo liberati sunt, sine cessatione gratias illi referant! sed forte e contra dicatur: \'si multi ante legem et post legem peccatis pressi totos se carni dederunt et digni fuerunt in tartaro remanere, sine dubio fuerunt qui deuotione et reuerentia creatoris uitam suam naturae lege frenarunt. numquid non etiam hi detenti sunt apud inferos expuncti hac uita? si autem ante uenisset post mortem Adae, liberato Adam qui prior peccauerat ceteris ad caelum aperuerat uiam, ut. quia bene uixerant, agnito creatore defuncti reciperentur in caelum. damnum ergo est, quia non ante uenit Christus.\' damnum esse manifestum est, sed quaere iustum an iniustum sit. solent enim damna iusta esse, de quibus queri non liceat. numquid fur deprehensus et iuxta legem in quadruplum condemnatus ausus est queri? ac per hoc damnum, quod genus hominum passum est, iuste factum est, unde et permissum est.

Quare et saluator inter ipsa primordia uenire non debuit. citui enim diabolus superbiret, homo factus a deo positus est illi inimicus, ut auxiliis dei munitus, quia inpar erat, resiste- [*](def. 1}) [*]( \' 1 etj ut X 2 subuerteret C 6-11 et de cetero-carni om. (add. inf. mg.) C 9 sint CNli sunt (corr. sint) F 11 peccatis om. N prassi (s alt. in ras.) M pr(a)esit C pressii (eras. alt. i) N 14 hii ex 16 priori (corr.) C apperuerat C 17 qui C defunti M 18 qui C damnum alt.] dumnuiu F dum non X 19 quare CNX 20 quęri N 21 defeusus X contemnatus C\' 23 iusta (corr. iustae) C 26 superbiret-auxiliis om. X 27 auxilii C auxilialis (corr.) N inpar erat] imperat N . resistere GA )

143
ret ei accepto mandato. diabolus autem solita subtilitate simulauit se ignorare, quid praeceptum esset a deo, et inuenit Euam instabilem; postea autem promittens illi, quod, si interdictum contigissent, praestaret illis deitatem, circumuenit eos. tunc diabolus superato homine triumfauit, hic uictus genus suum subiecit peccato. quam ob rem iniustum erat uictori uiolenter auferre spolia, quia deus quod facit iuste facit, praeterea cum acerbe peccauerit homo. adsentiens enim contra mandatum creatoris fieri se deum idolatriam admisit, per quod in deum peccauit; ideoque non illi statim debuit subueniri, quippe cum nec paenituerit. nec grata enim fuisset misericordia, si non scisset quid mereretur. quamquam enim omnia possit deus, sed illud facit quod conuenit rationi, ut inreprehensibilis perseueret.