Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Didragma capitum exactio intellegitur, non praediorum. uec enim saluator aliquid possidebat in mundo, cum sit dominus mundi, mortuus autem alienis inpendiis sepelitur; et nos a quibus mundus extraneus est, facultates augere [*](5 cf. I Petro 3, 19 10 Gal. 3, 13 14 cf. Hebr. 13, 13 15 cf. Apoc. 2, 11 etc. 17 cf. Matth. 17, 26 19 cf. Luc. 5, 11. 28 )[*](,P(; ) [*](3 uolenti N nolent (e in ras.) F, B eum] ibi eum F eum ibi B ■i eipoliare tartarum Engelbrecht et spollaret artarum (corr. et spoliare tartarum) M et spoliare taitarum CNX 8 reus] eua (corr.) M 9 alius (corr.) C ad Gaiatas in epistnla] galata sine epistula FB 12 crux] cru (corr.) M peccata X 15 secundo (corr.) M 17 LXXV edd. pro se tantam] prosegantum (corr. prosecantum) C et] ex C 18 detracma <■ didragma NX 19 euml cum C suntl fort. legendum sint 21 didrama (add. g s. l.) M 23 sepellitur (corr.) MC )

134
cupimus, ut morientes mundum a nobis inuasum non tantum uoce, sed et litteris contestemur, ut professione nostra ab eo, cuius mundus est, condemnemur. hinc dominus: qui non. inquit, reliquerit omnia et secutus me fuerit, non potest meus discipulus esse. quicumque ergo sic habet facultates suas, ut spem in illis non habeat, paratus autem sit pro fide illas abicere, uiam ambulat qua itur ad Christum dominum nostrum.,

Didragma igitur ab his exigenda erat, qui aliquid negotii gerebant aut artibus operam dabant. saluator autem, qui nihil horum curabat, neque discipuli eius, exigendus utique non erat. sed quia inimicus diabolus semper in insidiis erat occasionem quaerens, si posset inclinare saluatorem, exactorum didragmae animos occupauit, ut eius facerent uoluntatem, ut accedentes ad Petrum, qui primus inter apostolos erat, solui debere ab eorum magistro dicerent didragmam, qui ab his oneribus liberi erant — nihil enim agebant in mundo quod esset mundi —, ut, quia non erat unde solueret, aut his scandalo esset aut certe humilitate suffragii quaereret a quo solueretur. tunc dominus, ut inprouidum diabolum et aduersus semet ipsum semper machinari ostenderet, ad mare ire Petrum apostolum iubet et capti piscis os aperire et illic inuenire modum exactioni debitum, quo soluto non solum scandalo non esset exactoribus neque inclinaretur requisito auxilio ad soluendum. uerum etiam signum uirtutis maximae demonstraret, per quod captos a diabolo ad se traheret, ut argumento et astutia sua [*](3 cf. Matth. 19, 27. 29. Luc. 14, 26. 33 )[*](def. PG) [*](2 contestimur C 7 illas abicere] illa subicere (subiecere) CX uia N ambulat.. N itur] igitur (corr.) M ..itur C 9 detragma (\' quia (corr.) M 13 ex auctorum* N 14 dedragme (corr.) C ut alt.} ait (corr.) C 16 didragma NX, (corr.) M dedragma (corr. didragma) C 17 honeribus X liberi] hinc rursus G incipit quod esset] quod est.. (corr. m2 qui sunt filii) G quod est A 18 scandalum G A 21 machinari ostenderet] maiinaristenderet X ire (re in ras.) M 22 pisces FB ille (corr.) N 23 exactione NX scandalum N. (corr.) G 26 captus N ad] a X )

135
diabolus torqueretur. dicunt ergo exactores didragmae ad Petrum apostolum: magister uester non soluit didragmam? quo dicto magistrum, ut pro omnibus discipulis solueret, conuenerunt.

Saluator autem cum pro se et Petro dari iubet, pro omnibus soluisse uidetur, quia, sicut in saluatore erant omnes causa magisterii, ita et post saluatorem in Petro omnes continentur. ipsum enim constituit esse caput eorum, ut pastor esset gregis dominici. nam inter cetera dicit discipulis: uigilate et orate, ne intretis in temptationem, et Petro dicit: ecce satanas expostulauit, ut uos uentilet uelut triticum; ego autem rogaui pro te, ne deficiat fides tua, et tu tandem conuersus confirma fratres tuos. quid ambigitur? pro Petro rogabat, et pro Iacobo et Iohanne non rogabat, ut de ceteris taceam? manifestum est in Petro omnes contineri, quia et alio loco dicit: ego pro his rogo quos mihi dedisti, et: uolo ut ubi ego sum et ipsi sint mecum.

Nunc uideamus quid sit didragma, hoc est, qui modus sit ponderis uel quantitatis aut in qua substantia * * * * * * * *