Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quantum ad sensum pertinet, quaestiones diuersae sunt. sed uerba similia ex parte quidem, ex parte uero discrepantia. (fecit) enim et \'non fecit\' contrarium est; \'nesciebat\' et \'non fecit. simile est. profeta ergo ex persona Christi locutus est: quia peccatum non fecit nec dolus inuentus est in ore eius, apostolus uero de persona loquitur dei patris: quia eum — id est Christum —, qui peccatum nesciebat, pro nobis peccatum fecit. quod duplici modo intellegendum est. primum enim fecit illum peccatum, dum incarnari illum uoluit, ut quem sors non tangebat, de peccatrice carne corpus acciperet, per quod dicitur factus peccatum. deinde dum offerret illum pro peccatis, fecit illum peccatum. hostia enim in lege pro peccatis oblata peccatum nuncupabatur. [*]( 3 Ps. 104, 18 7 Esai. 53, 9 8 II Cor. 5, 21 14 Esai. 53, t. 15 II Cor. 5, 21 22 cf. Leu. 4, 8 etc. ) [*](dtf. PG) [*]( 1 dubitarunt (corr.) M 2 transiuit CN transibit X 3 pertransibit X 4 de ante Christo add. NX 6 LXXIV edd. 7 dicit M 8 contra) contulit N apostolos M 9 nescibat (corr. atr.) C 10 diuersa (\' 11 discrepansitia (corr.) M discrepanti C 12 fecit pr.] facit CNX 13 simele (corr.) M simili FB 15 qui N 18 fecit] sicut C incarnari] incarne si C uolit <corr. m2) M 19 carni (corr.) C 20 offerret acripsi offeret (corr. m2) M offert cet. 21 illum] eum N fecit] sicut C 22 peccatis] peccatis et inf. mg. add., quod non est omixstim, fecit illum peccatam taostia enim in lege pro peCcatis C nancubabetur (corr. nuncupatur) C nuncubatur N, F (corr.) )

133

Non ergo Christus peccatum fecit, sicut dicit profeta, sed aperte ipse peccatum factus est, sicut ostensum est. offerre autem Christum pro nobis quid est, nisi dare potestatem uolentibus eum occidere? quod idcirco concessum est, quia profuturum erat, ut esset causa descendendi ad inferos expoliare tartarum animabus. superabundans\' enim et inauditum peccatum est occidisse eum, qui non solum nullo genere peccauerat, sed et multis uitam donauerat. hoc peccato reus factus diabolus contradicendi audaciam perdidit. nam simile aliud ad Galatas in epistula legitur; inter cetera enim: factus, inquit, pro nobis maledictum. a quo factus, nisi a patre? iudicio enim dei crux Christi maledictum est Iudaeorum; peccatum enim illorum exclamat mors saluatoris. cruci figi ergo se permisit. ut passio eius proficeret nobis, ut hinc cum signo eius exeuntes a secunda morte minime teneremur. metuit enim mors etiam seruos eius, a quo uicta est.