Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Sed aliud est quod cognouisse in Christo daemones dicit, et aliud quod huius saeculi principes negat agnouisse. nam daemonia sciebant quidem ipsum esse, sed qui per legem fuerat promissus. omnia enim signa uidebant in eo, quae dixerant futura profetae, et quod ex semine Dauid de uirgine uenturus esset redemptor Israhel: mysterium autem diuinitatis eius ignorabant, sicut et principes eorum. denique quaerit. quamuis captiose, diabolus a saluatore dicens: si tu es filius dei et cetera. uidens enim aliquando diuinam uirtutem, aliquando hominis infirmitatem ambigens quid uerum esset. torquebatur. concordant igitur scripturae secundum ea quae reuelata sunt. inpossibile est enim discordare unius spiritus uiros. [*]( 1 Act. S, 17 4 cf. Ioh. 19, 15 7 Eph. 6, 12 19 Matth. 4, 3. Luc. 4, 3 ) [*](def.P i ) [*]( 3 ergo] esto M 4 dixerunt X 5 potestatem (m Up.) G poteatate A 6 hii CX 8 aducrsns .......... N 9 tenebrarum harum rectores] rectores tenebrarum Itarum rectone (rectoris add. postea ml) C rectores tenebrarum harum GA 18 cognouisse CNX 16 dixerunt X prophetae futura (corr.) N 21 esse M 23 reuelate (corr.) C )

117