Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Hi magi Chaldei non maliuolentia astrorum cursum, sed rerum curiositate speculabantur. sicut enim datur intellegi. traditionem Balaam sequebantur, qui cum arcessitus esset a Balaac ad maledicendum populum dei, diuino nutu benedicere coepit. ex huius ergo relatione conpertum habebant futurum dei prouidentia ex Iacob qui regnaret. hic enim, quod non est occultum, profetauit dicens: orietur stella ex Iacob et cetera. istam ergo traditionem magi secuti uidentes stellam [*]( 14 cf. Matth. 2, 2 20 cf. Nurn. 24, 10 24 Nam. 24, 17 ) [*](ci,P) [*]( 1 in primaeais annis] in primaeius annis MG in prima eais aanis C, (ania) F 2 eorani CNG causa C 3 occisant N 4 a quo] aliquo X donato (\' 6 planctis CN plancti isti X 8 spiritibus M coBrammentnr MC 9 eaangelist§ M 12 cui) qui C cum N 16 intellegemnt M fort. recte stellara (m partim erus.) M 17 roxj re M lex C solet G, (corr.) A 18 hii MCFG chaldei magi GA careaam C, (corr.) N 20 arcenitus FG, A (?) (corr. m2 accersitus) a} ad N 22 relationem C (corr.). F fructam N 24 steU* M 25 magni M stella C )

112
extra ordinem mundi hanc esse intellexerunt, quam Balaam futuram indicem regis Iudaeorum profetauerat, quod quidem factum contra inimicos religionis est. inde enim testimonium accepit unde solet inprobari; astrologi enim inimici sunt ueritatis.