Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Tanta sanctitate praeditus est etiam ab ipsis cunabulis Iohannes, ut nec falli nec fallere credatur nec dominum suum, qui eum in utero per spiritum sanctum inluminauerat, nescire. ac per hoc uerum est, quia et descendente in eum spiritu agnouit eum et, priusquam ad baptismum ueniret, non ignorauit eum. sciebat enim eum, sed an ipse esset, qui donum dei patribus repromissum ministraturus esset, nesciebat, hoc est, quod tunc se didicisse profitetur, cum uidit in eum spiritum descendisse. sic enim se a deo instructum dicit Iohannes: super quem uideris, ait, spiritum descendentem et manentem super eum, ipse est qui baptizat in spiritu sancto. hoc etiam apostolus contestatur: dico [*]( 8 Esai. 40, 3. Marc. 1, 3 9 cf. Ioh. 1, 81. 33 11 Matth. 8, 14 18 cf. loh. 1. 34 23 Ioh. 1. 33 25 Rom. 15, H ) [*](de): P) [*]( I 1 apostolus MGUA (corr. m2 apostolum) 3 intimarat (corr.) C 4 parete M 7 derto N 8 priores C 9 iohaDDia CG 10 scisce M scire C 11 debeo a te GA 12 eum] cum (rubr.) (corr. 4W.).ltL 14 praedictus C punabilis C 15 iohannis N (COtT.), F fallerel fallare C 20 nec sciebat C 21 eat] eat se (se eras.) C se om. X 22 se] si M iohannis CF )

105
enim, inquit. Christum ministrum fuisse circumcisionis pro ueritate dei ad confirmandas promissiones patrum. hoc est in quo nesciebat dominum Iohannes; quamuis enim magnificentiam eius non ignoraret, hoc tamen latuit eum, quia per ipsum fides Abrahae implenda erat.