Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Omnia propriis locis et temporibus gessit saluator. ut enim omnia se nutu patris recte condidisse doceret, tunc uoluit passione sua mundum redimere et reformare, quando eum et creauerat, id est in aequinoctio, unde mundus initium cepit et dies super noctem increscere. in regno itaque agens Romano non nisi octauo Kl Apriles pati debuit, quando aequinoctium habent Romani. tunc enim utique primum haec pars mundi inluminata est et ex eo dies coepit crementum accipere ideoque et passione saluatoris tunc a tenebris ad lucem perducta. nulla itaque uituperatio auctoris poterit uideri, quando lapsam creaturam tunc reformauit, quando et fecerat. nec enim reprehendi poterit rei lapsae initium creationis, cum ad id redeat instauratio. eadem enim die uoluit esse renouationis gaudium, quo fuerat et dedicationis. [*](rle.f. IJ) [*]( \' 3 diiti (corr.) a 5 spiritu sancto X 6 et pro om. MF 7 natae N 8 •miaterii N 9 diminutum NX 10 caasa C croci..- C 11 quod QA VIII NX aprilis NX 13 locna (corr.) C 15 redemere C, N (corr. m. rec.), F, B (corr.) 16 caepit C coepit NX 18 octauo romano C VIII NX aprilis FB aprelia A 19 utique enim GA pras M 20 caepit C 22 uituperatione X 26 an legendutn qDaP dedictioois C. )

101