Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quaestio ista gemina ratione debet intellegi. primum enim domus Christi ecclesia est, quam aedificauit sibi sanguine suo. deinde potest et corpus eius dici domus ipsius, sicut dicitur et templum eius. si enim propter habitationem dieitur templum dei, non absurde dicetur et domus, sicut legimus in lege. sed si effectu spiritus sancti factum est corpus, quod et domum posse dici arbitramur, quare ad personam Christi relatum est, quaeritur. factum filii factum patris est, quia utriusque una uirtus est. simili modo etiam factum spiritus sancti factum filii dei est propter naturae et uoluntatis unitatem. siue enim pater faciat siue filius siue spiritus sanctus, trinitas est quae operatur; et quicquid tres fecerint, dei unius est operatio. [*]( 12 Prou. 9, 1 15 cf. Act. 20, 28 16 cf. Ioh. 2, 21 18 cf. Ps. 25, 8 etc. ) [*](<hf. P) [*]( 5 ex gpleudore] explendore FB 6 diceret X uirtutis] oiitiu N (icorr.), X 13 aedificabit GA 18 dicitur X 21 eat pr.] ease Jf 22 spiritum C 28 est dei GA propter nature (prepter natu in ru.) M 25 unius dei GA )

99

LIII. SI OMNIA RATIONE FACTA SUNT, QVID EST UT OCTAUO KL IANUARIAS SALUATOR NATUS DICATUR?

Nemo sic poterit hebetari, ut neget omnia facere deum cum ratione. ideo ergo Christus descendens de sacris sedibus ad salutem mundo tribuendam, ut etiam mundum ipsum et tempora a se instituta doceret, tum nasci homo uoluit ad deminutionem humani generis augmentandam in deum, quando ex magna deminutione lux, quae dies est, crementum incipit accipere, ut tempus natiuitatis eius rationi congruat doctrinae diuinae, quae ex umbra mortis homines coepit multiplicare ad uitam.

LIIII. SI EX SEMINE DAUID CHRISTUS FILIUS DEO FACTUS EST SECUNDUM CARNEM, HOC EST, NATUS IAM FILIUS DEI EST IN UTROQVE, QVIA SANCTUS NATUS EST, QVO MODO ERGO, POSTQVAM BAPTIZATUS EST, DICTUM EI A DOMINO DEO EST: \'TU ES FILIUS MEUS, EGO HODIE GENUI TE\'?

Christus dei filius ex aeterno est secundum spiritum sanctitatis, iuxta carnem uero ex semine Dauid natus est filius deo, ut in utroque non factus deo filius habeatur, sed natus. illud autem quod in baptismo audit, mysterii, non sua causa est. nam hoc omnibus audit qui baptizantur. ipse autem demonstratur tantum modo, ut ex hoc appareat in homine uirtutibus deus, ceteri uero firmantur, quia ex hoc incipiunt esse filii dei, cum sanctum accipiunt spiritum. quamuis enim sanctum natum sit corpus domini, non tamen sacramento regenerationis [*]( 12 cf. Bom. 1, 3 16 (Ps. 2, 7) Lac. 3, 22 ) [*]( def.P ) [*]( 1 si omnia ratione faetg (sic) sunt adnexapriori quaeatiani (corr.) in C 2 VIII CNX aaaator Jf est post natus add. C 8 habitari C hebitari N (corr.), F faceret eum C 7 demunitionein M demi.n.tionem (u s. alt. ras.) C. diminntianem NX 8 demanntione (torr.) M demitame (nn 8. ras.) C 9 at ad N 12 si ex om. M ChriBtas om, X dei CNX 14 ateroqae FB utero OA 19 dei X 20 dei X 21 myaterii non aua in ras. M 26 natum om. C ) [*]( 7* )

100
firmatus fuerat homo Christus esse filius dei, nisi spiritum sanctum accepisset, iuxta decretum renascibilitatis donum. nam et Iudaei filii dei dicti sunt in deuotione, non in sacramento quod nunc operatur, ut accepta remissione peccatorum superueniente sancto spiritu dicantur filii dei. saluator ergo et natus est secundum carnem filius dei et post in mysterio firmatus. nec enim poterat quod de sancto sanctum natum est non deo nasci, sed ut propositum mysterii impleretur, superueniente spiritu non deminutum est, sed auctum.

LV. QVID CAUSAE FUIT UT ILLO TEMPORE CRUCI SE PERMITTERET DOMINUS, QVO OCTAUO KL APRILES PASCHA EGERUNT IUDAEI?

Omnia propriis locis et temporibus gessit saluator. ut enim omnia se nutu patris recte condidisse doceret, tunc uoluit passione sua mundum redimere et reformare, quando eum et creauerat, id est in aequinoctio, unde mundus initium cepit et dies super noctem increscere. in regno itaque agens Romano non nisi octauo Kl Apriles pati debuit, quando aequinoctium habent Romani. tunc enim utique primum haec pars mundi inluminata est et ex eo dies coepit crementum accipere ideoque et passione saluatoris tunc a tenebris ad lucem perducta. nulla itaque uituperatio auctoris poterit uideri, quando lapsam creaturam tunc reformauit, quando et fecerat. nec enim reprehendi poterit rei lapsae initium creationis, cum ad id redeat instauratio. eadem enim die uoluit esse renouationis gaudium, quo fuerat et dedicationis. [*](rle.f. IJ) [*]( \' 3 diiti (corr.) a 5 spiritu sancto X 6 et pro om. MF 7 natae N 8 •miaterii N 9 diminutum NX 10 caasa C croci..- C 11 quod QA VIII NX aprilis NX 13 locna (corr.) C 15 redemere C, N (corr. m. rec.), F, B (corr.) 16 caepit C coepit NX 18 octauo romano C VIII NX aprilis FB aprelia A 19 utique enim GA pras M 20 caepit C 22 uituperatione X 26 an legendutn qDaP dedictioois C. )

101