Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Uerum et manifestum est saluatorem baptismo non eguisse, quia Christus non factus sed natus est dicente angelo pastoribus: ecce natus est uobis hodie saluator, qui est Christus dominus. denique sciens Iohannes sanctitatem eius prohibebat eum a baptismo, saluator uero institit fieri oportere, non utique propter peccatum, sed propter implendam iustitiam. dignum enim erat, ut ipse exemplo esset futuris filiis dei, qui per baptismum filios dei fieri docebat; et qui credentibus spiritum sanctum dari promittebat, debuit istud in semet ipso uisibiliter demonstrare, quo conperto credentes inuisibiliter accipere se spiritum sanctum in spe haberent. [*]( 5 cf. Ioh. 1, 1 12 cf. Luc. 2, 11 13 cf. Matth. 8, 15. 16 17 Lnc. 2, 10. 11 19 cf. Matth. 3, 14. 15 22 cf. Ioh. 1, 12 23 cf. Luc. 11, 13 ) [*]( t IJ ) [*]( 3 inferios M inferiuB CNX . generationi NX 5 ministerio codd. 9 miniflterium C, G (eras. ni), A 11 car saluator om. N sancti C 13 baptismo X 14 et peccati eras. C 18 iohaii» (o in ras.) M iohan- Qis CFG 21 erat enim GA ipso C 24 demonstrare om. M quo conp. cred. inuiJib. -om. (add. mg.) M 25 se om. MB sanctum quod seqttitur litura C in spe] in se GA )

96
nam saluator utique, cum de spiritu sancto nascitur, purificatum corpus habuit. unctio enim carni eius spiritaliter in utero data est; spiritus enim sanctus purificauit quod de Maria uirgine in corpus saluatoris profecit. et haec est unctio carnis corporis saluatoris, quare et natus \'Christus\' est appellatus. quod enim per olei unctionem praestabat deus ministerio profetarum his, qui in reges unguebantur, hoc praestitit. spiritus sanctus homini Christo addita expiatione, quia anteriores christi solam potestatem imperii accipiebant per unctionem. saluator autem et potestatem accepit homo natus et purificatus est natus. incongruum enim erat. ut dei filius in corpore peccatis subdito nasceretur.

Hominis ergo causam suscipiens et per regenerationem filios dei fieri docens baptizari debuit, ut in se hoc ostenderet ratum. facile enim probatum habetur et suadetur quod dicitur. si a magistro fieri uideatur. sic utique et uirtutum insignia oportuit fieri, ut iam filius dei apparens per mysterium regenerationis medellam daret corporeis passionibus, ut exemplo esset futuris fratribus, quia per regenerationem accipit unus quisque potestatem uirtutis.