Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Scriptum est in Eseia profeta: domus mea domus orationis uocabitur omnibus gentibus. sed forte dicant . Iudaei: \'domus dei, id est synagoga, omnibus patet.\' nec renitimur, ita tamen ut, sicut semper, circumcisi applicentur ad [*]( 17 cf. Indd. 15, 14 etc. 21 Esai. 56, 7, ) [*]( 2 parrieidn PNX 8 causa PNX 4 mactatus (ta partim erat.) M nuctiM (corr. m2) B 7 patriis (corr.) N 8 inferri P inferni GA neqqiuimet P 10 fecit] fecerit (corr.) N om. X 12 allofllii M 13 quas siqui (corr.) C illis deum anum. P 17 insiliit PCN aanwn P aaoisuA (corr.) M samson CNX raeritricaatem MN 18 dicetor) dignetv C dicitar NX 00 adnersom NX 21 est om. CNX 23 remitetor (?) (corr, remitemnr) M 24 ita tamen] itaili* (corr. add. ta s. I.) C sicut om. N applicantur M )

72
legem. lex enim eorum est qui iussi sunt more Abrahae circumcidi. nihil ergo nouum hoc exemplo profetae poterit uideri, quia ex quacumque gente quis ueniens non est prohibitus adiungere se legi ab exordio Iudaismi. nihil nouum a profeta dictum poterit aestimari; immo snperflue. si semper admissi sunt seruire gentiles deo Abrahae nec aliquando prohibiti inueniuntur. et uerum est, quia subicientes se legi numquam non suscepti probantur. si igitur haec ita sunt, superflue uidetur admonuisse profeta, quod semel traditum custoditum est semper.

Et aliquis tam hebes poterit inueniri. qui dicat tantum profetam rem superfluam et inanem locutum? nescio cui hoc tutum sit uel audire et non prohibere. nam cum Iudaicus utique populus propter peccata, quae in dominum delinquebant ab idolis suffragia requirentes, a profetis saepe correpti paenitentiae iter ingredi nollent, ut reuerterentur ad deum, ad exprobrationem illorum domum suam deus aperturum se omnibus gentibus ad orandum significauit, ut abdicatis Iudaeis alios in loco illorum positurum se ostenderet. nam si semper admissae sunt gentes ad legem, sicut supra dictum est, quo modo hoc profeta dicebat futurum, nisi quia aliud significauit quam praeceptum erat prius? non enim posset dicere de re quae cottidie fiebat. quia futura erat. unde manifestum est istud ad necem proficere Iudaeorum. quibus ostendit profeta, quod alii his amotis uocandi essent ad recepturum donum gratiae dei, quod promissum fuerat ludaeis.

Quid sit autem promissum, Eseias profeta docet dicens: [*]( 1 enim om. NX 2 poterit] uoluit GA 3 uidere N 4 adiungens C adiungeri N (corr.), F adiungi GA iudaisma C iudaismo N X 6 prohibiti (i ult. eras.) M 7 muniuntur N (corr.). X 8 non om. P prohibebantur P 10 habes MG haebets (corr. hebets) C inuenire M dicati (- eras.) M 12 hoc om. NX totum codd. probire (corr. proibere) C 18 deum PNX 16 deus] dicitur C 17 apertorum Cl N (corr.), F orandum] adorandum GA 21 quam] quod N 22 possit X dicere de re] dici reddere C 25 percepturum P 27 prophftte M )

73
ueniet ex Sion qui eripiet et auertat impietatem ab Iacob; et hoc illis a me testamentum. igitur hoc testamentum abolitio peccatorum est. hoc est enim testamentum nouum. quod promissum est per Hieremiam dicentem: ecce uenient dies. dicit dominus. et consummabo domui Israhel et domui Iuda testamentum nouum, non secundum testamentum quod disposui patribus illorum in die. qua adprehendi manum illorum, ut educerem illos de terra Aegypti, quia ipsi non permanserunt in testamento meo. et ego neglexi eos, dicit dominus. haec est praeuaricatio illorum: quando simulacrum uituli fecerunt, tunc testamentum corruperunt. unde et tabulae in quibus data lex fuerat, sub monte confractae sunt ex eo quod grauia praecepta meruerunt accipere.

Sed quia clemens et misericors deus est, promisit per profetas mutare se legem, ut aliud testamentum daret, quod differret ab eo quod dederat prius. ut non solum quod graue erat mutaretur, sed et illa quae in figura data erant, id est sabbatum et circumcisio, ut, quia diu pressi erant, per omnia releuati supplices deo gratias agerent. et quia in praeuaricatione paterna durantes animos ab idolis auertere noluerunt, gentes cum residuis, qui fidem seruauerunt, testamento frui, quod futurum dixerat. contestatur, ut duplici modo grauati excruciarentur perfidi Iudaei; et ad tempus enim grauati sunt praeceptis et in futurum congruas poenas exsoluent, quia neque in ueteri neque in nouo testamento fideles inuenti sunt.