Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Deus excelsus est; dignum ergo fuit ut in alto appareret, in loco qui uicinus est caelo. et quia ignis semper superiora adpetit sursum crescendo ad caelum, in eo debuit caelorum dominus adparere, qui de humo ad superna contendit. in rubo uero causa fecit ut appareret delictorum. quia enim peccatorum causa legem descenderat dare, spinae autem in peccatis significantur — quia sustinui, inquit, ut faceret uuam, fecit autem spinas-et lex non statim uindicare uenerat, sed prius ostendere, ideo ignis rubum non conbussit, id est data lex non fecit reos de praeterito peccatores. nam quia et peccata non sunt de natura, sed ex accidenti, rubi, id est spinarum materia non habet radicem spinis armatam. ratione ergo factum est, ut ita dominus appareret Moysi.

XLIII. CUM SCIAMUS ABRAHAM PROHIBITUM A DEO NE FILIUM SUUM IMMOLARET, QVARE IEPTHAE, CUM FILIAM SUAM LIBARET, NON EST PROHIBITUS, SED HUMANO SANGUINE DEO UOTUM EXSOLUIT?

Multum interuallum est inter causam Abrahae et Iepthae. primum quidem Abraham legitime natus est, Iepthae uero [*]( 1 cf. I Cor. 15, 41 3 Tob. 12, 15 5 cf. Ex. 3, 1. 2 13 Esai. 5, 2 20 cf. Gen. 22, 12 21 cf. ludd. 11, 39 ) [*]( 1 ante claritate add. a M, C (in ros.), NFB add. in GA acciditur MC, N (eorr. accenditur), FB 2 raphael P rafahel X 4 nuelsamur (add. cou s. I.) C 6 in cmte rubo add. N 7 apparet X in om. P 10 de.. M 12 discenderat C, N (corr.), FG 13 sastenui CF facerent (corr.) N 14 autem om. M 15 conbusit CB combusit N ftlbasit F data est C 16 facit M nam (n in ras.) C 17 accedenti X rubus PC 19 dominus om. P 25 quidem om. C habrahae M )

70
spurius; erat enim filius meretricis. deinde Abraham conuersationis optimae, Iepthae autem princeps latronum. Abraham uir iustus et in temptatione probatus; in Iepthae enim nullum iustitiae testimonium.