Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Tenebrae gentilitatem et ignorantiam significant. spem ergo in gentili esse quam in apostata, uult intellegi per id quod subiecit dicens: melior est canis leone mortuo, quia sicut leo omnibus feris fortior est, ita et Christianitas omnibus sectis. si quis ergo ab hac destiterit, amittit salutem, ita ut deterior gentili sit. potest enim fieri ut credat gentilis et adquirat salutem, quam perdidit apostata. ac, si non credat, peior est apostata. quia deterius est amisisse salutem, quam non habuisse. \'canem\' autem \'gentilem\' significatum saluator ostendit dicens: non licet accipere panem filiorum et mittere canibus.

XL. QVID EST QVOD DICIT PROFETA: \'LAETARE STERILIS. QVAE NON PARIS, ABRUMPE ET EXCLAMA, QVAE NON PARTURIS, QVIA MULTI FILII DESERTAE MAGIS QVAM EIUS QVAE HABET UIRUM\'?

Quoniam filii Hierusalem terrenae apostatarunt a deo, non potest huic gaudium adscribi, sed maeror. ad obprobrium ergo [*]( 3 Ps. 29, 10 8 Pa. 102, 14 11 Eccle. 9, 4 15 Eecle. 9, 4 22 Matth. 15, 26. Marc. 7, 27 28 Esai. 54, 1 (Gal. 4, 27) ) [*]( 3 ait] aut P om. X 4 adnuntiaoit C 11 eanis] niaus add, X 15 canis] uinos add. QA 16 rectis M 18 gestili GA gentile eet. 19 ac-apostata om. M 24 erumpe NA 27 terrae X apostMeront N (corr. apostataaerunt). X 28 describi N diecribi X sed] et (eo\'rr. set) C )

67
huius Hierusalem profeta illam superiorem Hierusalem laetari debere dicit, quam apostolus matrem nostram appellat, quia sine gemitu et doloribus multo plures filios habet, quam haec quae cum lacrimis generat carnaliter — Iudaeos utique —, illa autem Christianos per fidem spiritaliter, quam ideo desertam dicit, quia ipsa est uita, quam deseruit Adam primus et secutus est mortem. cum regenerantur ergo homines, reuertuntur ad eam, quam deseruerant, uitam. haec uita Christus est, quia ipse dixit: ego sum uita. est et deus pater uita, quia ait dominus: sicut habet pater uitam, ita dedit filio uitam. sine dubio et spiritus sanctus uita est dicente domino: qui. de Meo, inquit, accipiet. de uita itaque qui accepit, uita est tres ergo sunt una uita. haec est uita, per cuius fidem regeneramur. ipsa est mater nostra, sicut et in Genesi legimus: quia ipsa est, inquit, — id est uita — mater omnium uiuorum. qui sunt qui uiuunt, nisi qui credunt?