Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Tenebrae gentilitatem et ignorantiam significant. spem ergo in gentili esse quam in apostata, uult intellegi per id quod subiecit dicens: melior est canis leone mortuo, quia sicut leo omnibus feris fortior est, ita et Christianitas omnibus sectis. si quis ergo ab hac destiterit, amittit salutem, ita ut deterior gentili sit. potest enim fieri ut credat gentilis et adquirat salutem, quam perdidit apostata. ac, si non credat, peior est apostata. quia deterius est amisisse salutem, quam non habuisse. \'canem\' autem \'gentilem\' significatum saluator ostendit dicens: non licet accipere panem filiorum et mittere canibus.