Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Non nescius Dauid diuinam esse traditionem in officio ordinis regalis idcirco Saul in eadem adhuc traditione positum honorificat, ne deo iniuriam facere uideretur, qui his ordinibus honorem decreuit. dei enim imaginem habet rex, sicut et episcopus Christi. quam diu ergo in ea traditione est, honorandus est, si non propter se, uel propter ordinem. unde apostolus: omnibus, inquit, potestatibus sublimioribus subditi estote. non est enim potestas nisi a deo; quae enim sunt, a deo ordinatae sunt. hinc est unde gentilem, in potestate tamen positum, honorificamus, licet ipse indignus sit, qui dei ordinem tenens gratias agit diabolo. potestas enim exigit, quia meretur honorem. nam ideo Pharaoni futurae famis somnium reuelatum est et Nabuchodonosor aliis secum adstantibus solus filium dei uidit in camino ignis non utique merito suo, qui in idolo se adorari uoluit, sed merito ordinis regalis.. [*]( 6 cf. I Reg. 26, 16. 17 9 cf. Rom. 13, 1 12 cf. Rom. 13, 4 15 Rom. 13, 1 20 cf. Gen. 41, 1-7 21 cf. Dan. 3, 92 (25) 23 cf, Dan. 3, 5 ) [*]( 1 non contemptores P 3 auctore legis] actor elegis C 4 aliquit(d) errore X 7 recesserit N 8 defert ei] defertes C differt ei NX 11 qui om. C 12 et om. GA 13 ergo] enim N 17 quae] quia C 19 indignuin M 20 exegit C, N (corr.), X quia] qua Engelbrecht 21 nabocodonosor C nabochodonosor NFB 22 solum (corr.) C 23 adorare NX-)

64

XXXVI. SI \'ANIMA QVAE PECCAT IPSA MORIETUE\', QVID EST UT ACHAB FILIUS CHARMI PECCAUERIT ET XXXVI UIRI OCCISI SUNT IN CAUSA EIUS?

Alio sensu scriptura locuta est quam propositum est. non enim de hac morte quae communis utique omnibus est dixit, sed de illa quae appellatur secunda. haec enim peccatores suscipit, illis autem qui in pugna mortui sunt non peccatum Achar redditum est, sed obfuit illis, ne protectione diuina adiuti inualescerent hostibus. nec enim causa Achar infirmati sunt, sed dei auxilio minime muniti, ut, dum fortiter facere nequeunt, occiderentur. nam pauci fuerunt contra multos, unde et superati noscuntur. nulla ergo iniustitia in uoluntate dei est. in potestate enim habet, si adiutare uult, ut si adfuerit, misericors sit, si noluerit, iustus; nec enim talibus debitor est, ut teneatur obnoxius. hinc est enim quod Iesu Naue contristatus scidit uestimenta sua intellegens non sine causa dominum auxilium suum subtraxisse.