Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Panem quem angelorum appellat manna est. manna autem interpretatur quid est hoc?\' uidentes autem filii Israhel quasi semen coriandri cadere super terram candidum dixerunt ad inuicem: quid est hoc? quod in Hebrea lingua dicitur (manni?\' hic ergo panis aut cibus non mundi lege creatus est conmixtione elementorum, sed desuper uenit spiritali ratione prouisus. nec quidem in supernis haberetur, quia corporibus alendis ad momentum dei uirtute creatus est. ideo autem [*]( 14 Pa. 77, 25 19 cf. Ex. 16, 14. 15 ) [*]( 1 gauderet] et add. CN, X (eras. et corr. ae Bm2) 2 se om. PX 3 qui M 4 de om. X (add. Am2 Bm2) arborem NF 7 post] postquam FB p; G permanere GA. 8 modo] domo NF dono GÃ denuo (enuo mH in ras.) B 10 neque CNX cibus (cib in ras.) M 11 autem] enim GA arbor] irbo M 12 inpugnabilis M 17 apiritalia M uigentia C 21 inuincem N ebrea P hebrae M ebraica C 22 manni] manna P mannu (ml manni) Nm2 23 spiratalis (corr.) M 24 baebatur (?) P habe X 25 ad om. M )

47
angelorum panis dictus est, quia ea uirtute creatus est, qua angelica natura subsistit et uiuit. sine deo enim nulli uita est. per id quod ergo de caelo uenisse dicitur, angelorum dictus est panis. ut enim quanta et qualia beneficia dei circa hominem sunt memoraret, sic locutus est, ut cognoscentes se deo gratias referant, qui tanta cura seruos suos gubernat, ut haec eis in carne adhuc positis, si necesse fuerit, exhibeat, per quae uiuunt angeli.

Dixit apostolus inter cetera: petra autem erat Christus, ut, quia Christi uirtute aqua fluxit de petra, petra appellatus sit Christus. simili modo et, quia manna potestate eius uenit de caelo, manna, id est panis, Christus dicatur, quod tunc factum eius rei, quae nunc in ecclesia offertur, figura fuisse existimetur, ut Christiani populi, quos in angelos significauit scriptura, panem manducauerint homines, id est Iudaei. et quia maior gratia est nunc, quam fuit in profetis, et libertas data per Christum, quia ubi spiritus domini ibi libertas, ad conparationem temporum et gratiarum Christiani angeli dicti sunt, quorum pane, qui est Christus, satiati sunt Iudaei, quos homines dixit. horum magis Christus est, quibus et reuelatus est et qui hoc nomine uocari censentur. duplici ergo genere potest intellegi supra dicta quaestio, ut et panis angelorum caelestium dici possit et Christianorum secundum ea quae dicta sunt.