Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Itaque ut propositum dei, quod in causa creati hominis decreuit, maneret et factum diaboli, per quod hominem circumuenit, ad cumulum reatus eius proficeret, Christus de sacris sedibus ad terras uenire dignatus est, ut et hominem a transgressionis sententia liberaret et diaboli futuram perditionem, ne quis factum eius imitaretur, ostenderet. propterea dixit Iohannes apostolus: ideo uenit filius dei, ut solueret opera diaboli. qui si natura malus esset. poenam illi promittere aut dementis erat aut iniqui. quia enim arguat eum, quem uidet non aliter aliquid facere, quam natura eius admittit? si igni potest suscenseri, quia urit, aut aquae quia infrigidat, cum non utique uoluntate hoc faciat, sed natura? unde et diabolus, si natura malus esset, uoluntatem non haberet. nec enim posset discernere, sed uno adque eodem modo omnibus se quasi caecus inmergeret.

Porro autem iudicio quodam hoc agit; nam uoluntatem suam facientibus parcit, a quibusdam neutericis dissimulat, [*](17 I Ioh. 3, 8 ) [*](1 existet aut existit X praeuidit CNA 3 eandem P praeuaricationem P 6 ad quam (corr. a qua) NF 7 liberata X accedenti NX nomina] omnia N 13 proficere NF 14 et ut M 15 diabolia (corr.) M 17 iohanneB (o in ras.) M soluat (corr.) N 18 innatura C 19 qui F, (corr. m2) B 20 naturam M 21 suscensurus C qui aurit P quia aurit (a alt. eras.) M qi aurit (corr.) C quiaurit N 24 poseit C 27 ne ut ericis C neotericis (o m3 in ras.) B . ) [*]( 2* )

20
ad dei auxilium confugere uolentibus offendicula et inpedimenta opponit, seruis dei insidias tendit et promptioribus circa eius obsequia magis infestus est. unde manifestum est uoluntatem eius esse in crimine. quam ob rem Petrus apostolus ait: sobrii estote et uigilate, quia aduersarius uester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem deuoret. gentiles non quaerit, Iudaeos non quaerit, malae uitae et conuersationis non quaerit, sed quaerit dei seruos et Christi, quos sibi scit inimicos, quia factum et praesumptionem eius condemnant.

Denique lege data plus exarsit inuidia aduersus eos qui sub lege erant, sciens legis documenta unum deum tradere et bonam conuersationem hominibus. igitur si haec naturaliter putatur facere, reus constitui non potest, quia hoe facit, quod naturae suae est et potest, et non facit quod non potest, quia naturae suae non est itaque neque laudandus neque condemnandus est. laudandus non est, quia obsunt quae agit; condemnandus autem non est, quia non uoluntate haec facit, sed inpulsu naturae. nam aliquos scimus subito dementes factos ferro fuste lapidibus morsibus multis nocuisse, quosdam et occidisse; captos autem industria et iudiciis oblatos minime reos factos, eo quod non uoluntate, sed inpellente ui nescio qua haec gesserint nescientes, quo modo enim reus constituitur, qui nescit quid fecerit? ita et diabolus si bonum nescit, quare damnandus censetur, qui non facit quod nescit? immo, si posset fieri, laudandus erat, quia facit quod nouit. [*]( 5 I Petr. 5, 8 ) [*]( 1 confugire NF impedimento (corr. m3) M 2 prupmtioribua C pramptioribaa NX 6 circiaiU. (t in raa.) N 7 gentiles (l in ru.) M 8 malae (corr. hooiiiiea malae mJ2) B 9 seruos dei P tO etJ ei G et..*. B 12 et om. (add. m3) B . 15 quia n. e n. est om. M 16 condemnendqs (corr.) N 17 condemnandus (on in ras.) M eontemnendus (corr.) N 19 faoto (corr. m. rec.) C 21 rwmra ante industria in B 24 quid] quod X 25 et ante damnandus add. N non s. I. eras. M exp. et eras. G fecit (corr.) N 26 possit X )

21

Nos autem iure rei constituimur, quia aliud facimus quam scimus debere nos facere. sed quia per omnem scripturam reum diabolum constitui uidemus et propterea gehennam illi paratam legimus, legibus illum damnandum scimus, quia cum sciret et posset facere bonum, fecit malum. nec enim deus qui iustus est damnaret eum, quia bonum non fecerat, quod nescierat, aut quia malum fecerat, quod scierat. manifestatum itaque puto nullam naturam debere dici malum, quia omne malum, sicut claruit, ex uoluntate fit, quae per sensus accidit naturae.