Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Deus hominem fecit, qui quam diu non peccaret inmortalitate uigeret, ut ipse sibi auctor esset aut ad uitam aut ad [*]( 2 cf. Act. 10, 84 6. 20 cf. Ps. 50, 19 9 I Beg. 16, 7 14 cf. Matth. 8, 19. 20 15 cf. Marc. 2, 14. Luc. 5, 27. 28 18 lob. 2, 25 ) [*]( 2 uidit C deum P personarum acceptorem P 3 euscipit C 4 reputauit C deum P 6 accipit C 7 dispexit N, X (corr. m2 B) 8 uditor est cordis P audit (eorr. m3) M quam om. (add. m3 s. I.) M 9 uidit C faciem CX 10 et fallimm] ezfallimur NF expelli. mui G, A (corr.) et nos fallimur (t WI ras. et nos 8. I. m3 [?]) B 11 uideri M 14 enim om. X 15 suscipit C toloneum MC teleoneum (e tert. s. I.) F telonium (corr. m2) AB ciebat scripsi sciebat PM suscepit CNX 16 scribae om. P 17 qui] quia M 19 pro se] posse N 20 suplex M 21 querendam C add. est NX 22 inmortali C 24 uigiret C )

46
mortem, ut custodiens se a peccato labore suo gauderet esse se inmortalem, neglegens uero factus ipse sibi inputaret, quia coeperat esse mortalis. quam diu enim in creatoris lege durauit, dignus fuit edere de arbore uitae, ut mori non posset. nec enim corpus tale erat, quod dissolui inpossibile uideretur, sed gustus arboris uitae corruptionem corporis inhibebat. denique etiam post peccatum potuit insolubilis manere, si modo permissum esset illi edere de arbore uitae. nam quo modo inmortale corpus habebat, quod cibo sustentabatur? inmortalis enim non eget esca nec potu. cibus enim uires praestabat, uitae autem arbor medicinae modo corruptionem omnem prohibebat. sic enim homini erat quasi inexpugnabilis murus.