Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Sed dicet quis: \'auctori magis amplius reddendum iustum uidetur, quam imitatori.\' in auctorem congrua datur uindicta, filiis autem quod plus dicit reddi, poena est patrum. et si quaeras, accessu legis peccatores plus fiunt rei, sicut et Lamech et post Lamech. quibusdam tamen uidetur sic reddita esse peccata patrum in filios, dum in captiuitatem ducti sunt causa patrum et fuerunt ibi usque ad quartam generationem. quod si uerum est, non solum odio habentibus se deus reddidit peccata patrum, sed et diligentibus nomen suum, quia et Danihel abductus est et tres pueri et Baruch et Ezechihel et Hesdra illic natus est. liquido ergo apparet illud conuenire propositae quaestioni, quod supra diximus.