Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Scriptum est, quia iusto nihil proderit iustitia eius, in qua die exerrauerit, et quia iniusto nihil oberit iniustitia sua, cum se conuerterit, et dominus [*]( 5 loh. 14, 16. 17 8 of. I Ioh. 2,1. 2 9 Rom. 8, 26 12 Ioh. 14, 6 13 cf. loh. 14, 24. 26 15 Rom. 12, 5 18 Qnaest. 97 22 Ezech. 33, 12 ) [*]( 1 seeundus.. (alt. s in raa.) N 4 de filio dei eadem legimus om. X 6 paraclytum NX 7 dixit se] dixisse PM paraclytum NX paracletum MC signauit P iohannis CFB 8 postalas G, (corr. mS) A 11 et curn-ostendit om. GA illum pr.] add. unitatem N spiritum] xfm M 12 deferre NFB ego sum P ergo M miasum se] misse P 13 spm sčm CNX 14 inpar] add. est GÃ est om. PGA IPS sCs CX 16 triam (u in ras.) P tria G, (eorr. trina) A potentia (erat. a) N 18 arriani P 19 tracta M, N (corr.), OA 20 unitatem om N (utde 11) 22 scriptum. N isto N )

393
in euangelio: qui non crediderit, inquit, iam iudicatus est, ut per hoc eum, qui crediderit, non iudicio subiectum ad sententiam excipiendam signaret, sed fidei merito landsdignum futurum.

Igitur cognitio dei hanc habet praerogatiuam, ut peccatorum consequatur remissa. credens enim dei esse filium Iesum dignus exsistat ab omnibus liberari peccatis. diu enim errore deuius, cum per diuersa ignorantiae fluctibus iactaretur, inluminatus ueritatis corusco stationem nanctus est, in qua post nimias tempestates requiescat securus, cui congruit, ut post cognitionem temperet ab his, quae iam pridem in ignorantia positus agebat. quid enim prodest cognitio, si manet pristina, conuersatio? hinc enim quis uidetur cognouisse deum, si uitam mutet et conuersationem suam.

Cognitus enim deus timeri debet, quia iudicaturus praedicatur, ut et fideles iustitiae suae percipiant fructum et impii, id est increduli, perfidiae suae congruas poenas exsoluant. conuenit enim iustos in futuro gaudere, ubi regnabit Christus cum suis, ut qui in saeculo obprobrio sunt et iniuriis subiacent, in quo princeps est diabolus, in regno Christi gloriosi appareant, propter quem contemptibiles iudicati sunt a mundanis, iniustos autem, quia falso florere uidentur, per mendacium repugnantes ueritati in poena tribulari, ut qui per fucum gloriosi uisi sunt per uerum despecti et humiliati nimis appareant. tunc enim iusti credidisse se gaudent, cum perfidos uiderint cruciari, et nec paenitebit perfidos non credidisse, nisi [*]( 1 Ioh. 3, 18 15 cf. II Tim. 4, 1 ) [*]( 6 conseqaantnr O, (corr. m2 mg.) A 7 exsistit P ab om. M 9 corusco stationem] coruscationem MCNFB coruBcationo GA nanctusJ sancciiua C 11 in ignorantiam (m exp.) M ininignorantia C 12 pristine C 13 hic X 16 fidelis CFB 17 crudeli X 18 iustus P regnauit PMC 19 qui om. MCNX (Am2 add. sicut) obprobrii sunt P sunt obprobrio CNX 22 qui N 28 per fucum] perfectum fructam P (r alt. exp.) 24 dispecti CO humilitati (corr.) N 25 iusti enim GA se om. MX )

394
uiderint gloriam illorum et suam poenam, quos, quia crediderunt, stultos et contemptibiles arbitrati sunt.

Igitur ex eo quod profitetur quis Christianum se esse, id studere debet ne peccet. armare enim se debet contra uitia et — quia inpossibile est semper uincere — si uictus fuerit, dolere, ne iterum uincatur, quia qui se dolet uictum reparat se. qui ergo repugnat, habet unde excuset, si nictus fuerit. ostendit enim se uotum habuisse uincendi, sed minime praeualuisse. de hoc spes est quia potest reparare se, ut assidua meditatione in congressione peritior et fortior inueniatur.

Nam qui ad hoc surgit, ut peccet, (et) inexcusabilis est, is pergrauem habet causam. peius est enim sub dei uiuere professione et uoluntatem habere peccandi, quam si ignoret quis deum et turpiter et contaminate uersetur. hic enim nescit quem timere debeat, ille sciens contemnit.

Credentes igitur accipiunt remissionem peccatorum; non tamen gloriosi erunt, nisi post acceptam fidem uixerint sub dei timore, ut conluctati contra hostes Christiani nominis uictoriam faciant, ut possint praemium mereri, dum plus uincunt quam uincuntur.

Nam qui intellegit deum et non accedit ad fidem eius, ne uiuat Christianus, sed in fine uult fidem accipere, ut moriatur Christianus, aut erubescit Christianus uiuere aut peccatis operam dat, quae arbitratur posse sibi remitti, cum crediderit, istum puto non bonam causam habere, quia, ut, quamdiu in saeculo est, peccet, non uult fieri et uiuere Christianus aut [*](1 quia (eras.) N 4 debet pr. om. C arma C enim om. CNX debet alt. om. X 5 tolere C dolore NFB dolere (e pr. in ras.) A 7 repugnet C ostendet PNFB 8 uotum se P 9 reparare se] reparari GA ut] om. FB ai GA 11 peccit M et add. Engelbrecht om. codd. is] hic P his MFB is (s in raa.) A 14 hinc F (corr.), B 18 oste xpian in hominis M hostis N 19 fatinnt M 21 accidit C 22 sed—moriatur Christianus om. N fine] fide FB moreatur FB mereatur GA 23 aut pr. (au in ras.) N aut (eras.) aut peccatus N 24 crederit FA, (corr.) B credit G 25 puto om. P )

395
confunditur dici Christianus. qualem sperat deum, cui cum militare erubescit, uult ab eo stipendium accipere? huius modi inrisor est. sciens enim se iam tempus non habere ut peccet morte inminente, tunc uult fieri Christianus, ut, quia iam non potest peccare, credere$e dicat in Christum, qui exsecratur peccari, ut non iam nolit peccare, sed non possit praeueniente morte. istis legi debet, quia deus non inridetur.

Nam et solent huius modi talia dare mandata, ut iam defectis et alienis, tantum anhelantibus detur fides, timentes ne euadant et confundantur, quia facti sunt Christiani. quibus recitanda sunt euangelii uerba dicentis: qui enim me erubescit, inquit, et mea uerba in hac generatione, et filius hominis confundet eum, cum uenerit in regno patris sui.

Sed forte dicant: \'scientes fragile esse genus humanum idcirco in fine uitae uolumus fidem accipere, ne iam peccemus\'. sed fides sic accipi debet, ut sciatur quod accipitur. tunc enim beneficium eius habebit, si cognoscat et profiteatur eam - corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem — ac per hoc, qui iam nescit ubi sit, quo modo potest dici accipere? ille enim accepit, qui profitetur se accepisse sciens quia accepit, si enim credunt quia datur credentibus remissio pec-. catorum, scire debent quia hic credit qui corde suo teste [*]( 7 Gal. 6, 7 11 Marc. 8, 38. cf. Lue. 9, 26 19 Rom. 10, 10 ) [*]( 3 ee iam] iam te P 4 inminente] inminent (alt. n s. l.) et C immine.t et N imminent et FB inminente et GA non potest iam P 5 peccare- N 6 nollit GA 7 legis (corr.) N dominus GA 8 dare mandata] data mandare X 11 recidanda M dicentis —uerba om. X enim om. (add. s. I.) M me] ne (corr.) N erubuerit P 12 in om. P 13 confundit M cum uenerit] conuenerit M 14 regnum P patri M sui om. FB 15 dicunt C fragili C 18 habebet M sic N prophiteatur M 19 ore] cre M 21 dici potest GA 22 accipit NX quiaj quid GA accipit CNX 24 cordi G, (corr. m2) A )

396
credit, quia deus, qui promisit, cordis inspector est; ipsum enim suscipit, quem corde uidet credere. itaque cuius cor uerba fidei non aduertit, quo modo beneficium eius habebit?

Igitur hic potest uideri timere fieri Christianus accepta fide, qui id agere cernitur, ne facile peccet. nam qui peccare festinat, idcirco non uult accipere fidem, ne cogatur bene uiuere, quod uidetur nolle, sed in morte uult consequi inpunitatem sperans et remissionem praeteritorum malorum, ut et de praeteritis securus sit et de futuro, quia iam utique non poterit peccare moriturus.

Sed hoc non bono fit consilio neque munda conscientia, ut tunc uelit accipere fidem, quando iam non possit, non nolit peccare. his conuenit dictum illud: faciamus mala, ut ueniant bona, hoc est \'modo peccemus et in nouissimo credamus et remittetur nobis\'. ideoque subiecit: quorum damnatio, inquit, iusta est. non est enim dignum ut his detur remissio peccatorum, qui iam scientes deum. qui nolit peccari et odio habeat peccatores, peccare gestiunt nolentes aduertere donum dei his proficere, qui ignorantes deum sic peccant, ut nesciant iudicaturum deum. qui autem audiuit et tractauit apud se et uotum habet peccandi, non ut uincatur cogente aliqua causa, sed uelit peccare, durum est ignosci ei.

Nam duae causae sunt, quae habent peccatorum remissa: una doni, alia paenitentiae, ut qui post donum peccauerit per paenitentiam reformet. quia enim in accepta gratia non permansit, ut in libertate duraret, sed iterum [*](1 cf. Act. 15, 8 18 Rom. 8, 8 15 Rom. 3, 8 19 cf. Ioh. 4, 10 ) [*](1 qui] om. FB sicut GA 2 uidit GA 4 timere] tuncri C 5 qui id] quid MCNG, (corr. m.2) A 6 festinet N 7 conaequi qui MCNX (Am2 quia) 8 sperant M praeteritorum] peccatorum GA 11 fit bono GA 12 ue lit C non alt.) nec <7.4 15 credemus P remittatur C quora (corr.) C quoram N 17 nollit (pr. 1 eras.) N 18 peccare C odio] hodie M 19 auertere N 20 qui] quod P 22 uellit C 25 se ante reformet add. Pt sed cf. corrigo, emendo (Stwdy of Ambst. p. 96. 104) refonnetur A accepto P )

397
se subiecit peccato, lamentatione et gemitu impetrat oblitterari peccatum. sciens enim prudensque peccauit: non quod aliquis ignoret peccatum, sed qui nescit deum iudicaturum inpune putat futurum quod peccat.

Ac per hoc gentilis, si coeperit infirmari et ipsa uitae desperatione tractet apud se de fide et spe promissa, integram habet causam, ut huic credenti remittantur peccata nec teneatur in inferis, signum ferens secum euictae mortis ac spoliatae, licet non habeat dignitatem uel remunerationem, quia debet aliquid interesse inter eum, qui prouocatus amore domini sui contra hostes eius dimicare non timuit armans se continentia et obseruatione omnium uitiorum, ut possit resistere malo, semper sollicitus quo modo imperium domini sui defendat, et inter eum, qui cum inimicis domini sui conueniens et eis adsistens in finem uitae ad dominum suum regressus est, non ut regnum domini sui uindicaret, sed sibi soli prode esset, missicius ante quam miles.

Ille enim, qui uiuere mauult Christianus, ut post mortem remuneretur, scit quia non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis, ac per hoc suscepta arma fidei non dubitat congredi contra principes et potestates, ut in saeculo uictor exsistens post saeculum coronetur. dignum est enim ut qui inter perfidos et rebelles domini sui regnum ad praesens testatur huius rei in futuro consequatur mercedem, ut uidentes inimici dei testem Christi propter confessionis suae ueritatem [*]( 12 cf. Eph. 6, 13 19 Rom. 8, 18 21 cf. Eph. 6, 11. 12 ) [*](1 inpetret OA oblitterare P 8 aliquid N 6 tractat CF 7 hic P nec] ne N teneantur P (alt. n exp.), X 9 remaneratione NF 11 timnni M 13 malo semper sollicitus] malorem persollicitos M malo] malum N 14 diffendat CNFB ini..micie C 15 a.csenciens P regree M 17 pdesset (corr.) P prodeseet C (alt. s s. I.), N prodesse X missjcius scripti messicias PONX mensicias M milles (corr.) M 18 aere C mauult] uult CNX a unit F 24 inter] ter M perfidos] perfectos C rebellee] reaellas C 25 mercidem N uidentis C )

398
sublimem apparere in regno dei doleant confusi falsum se aestimasse, quod uerum esse declaratum est, nec non etiam hi, qui tarde crediderunt, non in uita, sed in morte confitentes deum, uidentes quanta gloria eorum est, qui sub arma Christi militantes bella imperatoris sui deuote et fideliter gerunt, paeniteant non se uixisse, sed mortuos esse Christianos.

Potest enim uideri minime idoneus mori Christianus, qui uotum non habuit uiuere Christianus. forte enim iam moriturus idcirco uoluit dici Christianus, ut quia iam tempus peccandi non erat. (ne forte*, inquit, \'uerum sit quod creditur, uolo fieri Christianus nihil amittens, si falsum est quod creditur\'. ut quia iam in morte non uoluntas peccandi, sed peccatum fieri desinit, temptat si prodesse poterit fides post mortem, cum hoc utique fuerat utile, ut hic uitia et peccata emendarentur, ubi fuerant admissa.

Tunc enim aliquis condemnasse se praeterita probat, quando fidei lineam sequens conuersationem et uitam uidetur mutare. si enim prius ideo peccabat, quia nesciebat deum, cum cognoscit eum, ultra non debet peccare, ne frustra sit cognouisse illum; debet enim aliquis profectus esse ex cognitione dei. Christianus enim ante professionem debet intellegi: operibus magis probantur quam nomine. nam propterea mandata data sunt a ceteris legibus puriora et ad sanctitatem pertinentia, ut ex his dei cultura appareat; si quo minus, audient: quid me uocatis, domine, domine, et non facitis [*](4 cf. Eph. 6, 11 25 Lac. 6, 46 ) [*]( 1 sablimen NF se] est se P om. X 3 hii CNX uita. N 5 imperatori (corr. inperatori) C 6 peniteat N, (eorr. m2) A uilisse (u in roa.) C mortaua N 7 ipianos C 8 xpianis (corr.) C 11 xpianoB M amittans C 12 uoluptas NX 15 emenderentar N emendaretur FB fuerint X 16 aliquid P 17 et] ad P 19 cognoscit] cognoscet C non] an P 20 perfectus CX 21 operibus] add. autem P 22 proterea M mandata data sunt] om. (add. m2 mandata sunt) A mandata sunt G 23 ad om. M 21 cultor P audiant C )

399
quae dico? per quod tunc significauit prodesse dominum uocari dominum, si mandata eius seruentur; inrisor enim uidetur qui dominum uocat eum, cuius praecepta contemnit. huic uerba legis recitanda sunt, quae dicunt, quia deus noninridetur. itaque uerbis suis condemnabitur qui dominum uocat, quem minime se timere operibus suis ostendit.