Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Tanta prouidentia est domini dei circa nos, ut errare nos nolens et legem et exempla bonorum operum daret, quibus modesta et tranquilla agi possit uita cum dei timore. qui enim auctor uitae est, non uult utique opus suum morti esse obnoxium. quamuis natura ipsa legis non expers sit, tamen quia dominus bonus et misericors est, ut maior notitia eorum esset [*](8 cf. Hiob 2, 9. 10 17 cf. Hiob 42, 10. 18 24 cf. Act. 3, 15 ) [*](1 in om. N hiis P immo detrimentum faciens om. P 6 accedunt N 8 cum] dum P hic M 11 hec M haec (hgc) CNF, G , (corr.) 12 promouit GA 14 perdit P 15 iustos iustos P 16 remunerarentur CGA caelatur C 18 receptus est (eat s. I.) N 19 diabolo N 21 prudentia CNX dei] deus (corr.) N 25 expers sit] expresit C prosit X 26 deus P ut] et X esset eorum P )

359
quae sequenda et illorum quae uitanda sunt, litteris et exemplis ostendit, sicut praesens lectio contestatur.

Dei ergo famulus sanctus Tobias post legem exemplum nobis datus est, ut quae legimus quo modo fiant sciamus et, si temptationes aduenerint, a dei timore non recedamus neque auxilium aliunde quam ab eo speremus memores scriptum esse: pusillus fui et senui et numquam uidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem.

Numquam ergo decipi potest, qui tota mente sperat in deo. licet ad tempus tribulationes ortae fuerint per insidias satanae, exempla nos docent sanctorum uirorum non haec a deo permitti, nisi ad crementum meritorum nostrorum, quia, si aequo animo fuerint baiulatae, hic nobis dabitur consolatio cum effectu et in futuro uita aeterna cum gloria. deus enim noster, quia iustus est, et personarum acceptio apud illum non est, temptari nos permittit, quia diligit nos, ut post laborem possit nobis praemia dare amplissima. denique apostolo, ut temptationes ab eo cessarent, deprecanti dominus ait: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur. hinc subsecutus ait: cum infirmor, tunc fortior sum, et: gaudeo, inquit, in tribulationibus meis, ut inhabitet ia me uirtus Christi.

Quam ergo laudabilis sit sanctus Tobias, scriptura docemur, cuius deuotionem nec captiuitas minuit nec oculorum amissio quo minus deum benediceret persuasit, neque exhausta [*](7 Ps. 36, 25 16 cf. Rora. 2, 11 19 U Cor. 12, 9 21 II Cor. 12, 10 22 n Cor. 12, 9. 10 24 cf. Tob. 3, 11 (11-18) etc. ) [*]( 1 quae pr. om. P quae aU.] qui CNX 2 contestetor P 3 ergo] ergo enim M famalus;* M tobia X 7 uidi. N 8 nec CNX 11 licet] add. si P ad] a M insidias (a alt. eras.) M 12 hoc P 15 nitae FB 17 temtator (corr.) N temptare GA post] potest (corr.) M 21 potens P fortis CNX (fort. recte) simum (eorr. lomu) N 23 uirtus] christus M 24 quantus P 25 nec pr.] ne P captiaitatia M )

360
substantia a uia iustitiae et ueritatis auertit. necessitas enim probat iustum et in egestate aequitatem seruare uera ac perfecta iustitia est. unde enim quorundam deuotio minuitur, inde augmentum fecit laude dignus Tobias. inopia enim, inquit, humiliat uirum; et qui humiliatur non potest seruare iustitiam. sancti autem Tobiae erectus ad deum animus nec captiuitate fractus est nec inopia humiliatus, quia et contra interdictum occisorum corpora sepulturae mandabat et de dei largitione securus de ipso exiguo misericors erat sciens hanc magis deo placere misericordiam quae de exiguo fit, sicut et uidua illa fecit, quam dominus in euangelio conlaudauit. hic enim uere fidelis est, hic non dubitat de promissis dei, qui de paruo largitur.

Spe ergo futurorum animum suum consolans deo dicatus Tobias in temptatione robustus et fortis inuentus est ostendens in necessitate plus in dei timore uigilandum, quia si necessitas ad dei auxilium non inpellit, quanto magis securitas! certi ergo sancti uiri, quod deus iudicium sibi eorum omnium quae in hoc mundo fiunt exceperit, tribulationes et damna et reliqua exitia uel contumelias non aegre tulerunt, sed et gratanter acceperunt, sicut et nostri apostoli, qui caesi gauisi sunt, quia digni habiti sunt pro nomine dei contumeliam pati. indicia enim meritorum futurorum exitia sunt, quae iniuste fiunt fidelibus siue in tribulationibus siue in contumeliis.

Itaque in tantum deo placuit iustus Tobias, ut duplici genere meritorum suorum consequeretur mercedem. et in [*](4 Prou. 10, 4 8 cf. Tob. 1. 17 (20) aqq. 2, 7. 8. 1, 7. 16. 17 etc. 11 cf. Luc. 21, 2—4 19 cf. II Cor. 12, 10 21 cf. Act. 5, 40. 41 26 cf. Tob. 11, 13 (14) ) [*]( 1 a uia] et uiae C uia N necessitas enim-iustitia eat om. X 3 inde] unde P 4 augmenta (corr.) M 5 inquit om. X humiliauit GA 7 nec pr.] ne M 9 de dei] dem di M erat] est NX 12 hic pr.] hinc X promisionis N 14 consolans edd. consulens codd. 17 minus GA 18 certe C, A (corr.) 19 qui G, (corr. mH) A damna et] damnat (t eras.) N 20 gratentur C gratanter (ante in ras.) N 22 habeti NF nomini G, (corr. m2) A 23 sunt] sicut sunt P iuste N 25 dobiaa M 26 praesenti PCNX, )

361
praesente enim quae amiserat ministro angelo recuperauit lumina, ditatus etiam copiis, quae ad praesentem pertinent uitam, et in futuro heres regni caelorum est factus, ut in hoc doceremur quia, qui toto corde dei legi obtemperat nec de promissis dubitat, et in saeculo curam eius agit deus et in futuro donat illum uita aeterna.

Est etiam aliud quod nos inuitat ad diuina obsequia. sanctus enim Tobias non solum iustitiae suae merita consecutus est, quia accedit ad cumulum gloriae eius etiam ex eorum bonis qui imitatores eius exsistunt. in imitatoribus enim exempla laudantur, quod nobis quoque poterit prouenire, si sic uixerimus, ut dignum sit et nos imitatores habere.