Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Hoc autem qua ratione praestare posse dicuntur, quod ignorare deprehenduntur? hinc est unde apostolus ait: quem nemo principum huius saeculi cognouit. hi sunt principes et potestates habentes sub se malos angelos, qui sub nomine fatorum uoluptates suas efficiunt, prout eis libitum fuerit, sicut adsolent malefici confiteri. sunt enim quos diligunt, alios non amant, quosdam oderunt. et uni cuique hoc suggerit unus quisque quod diligit, quia et ipsi diuersas habent uoluptates: aliis libidinem diuersi stupri, aliis in una re, aliis uoluptatum petulantiam, aliis iram, quibusdam auari. tiam, aliis lucra, aliis damna procurant, aliis charisma, aliis odia nec non et impedimenta. et aliquando certis temporibus satiati quiescunt in otio, aliquando uero ratione aliqua occupatae menti non se ingerunt, quia non dominantur, sed subrepunt oportunitatem quaerentes qua capiant. ideo uoluntatis [*](1 Ioh. 10, 18 6 cf. Act. 10, 17 10 cf. Ioh. 9, 32 18 I Cor. 2, 8 ) [*](1 potestatem-et om. N 2 habeo om. P cesset X 4 sunt. C 6 ab] ad PG 7 faci (corr. m. rec.) N 8 improuisu X 9 quod—ratione praestare (12) om. (add. mg.) M 11 conuersatione hominum uertitur om. N 14 principium NB hii CNX 17 fuit P sicut et CNX 18 dilegunt C 19 ho.c M dilegit CNFB et] ac P 20 strupii M stuprii CN, F (corr.), B 21 quidam CNX 23 odio GA et om. X im.pedimenta M 24 qui****escunt M. aliquaj aliquando MCNX occupata X 25 inierant C 26 qua om. M )

348
arbitrium liberum est, sed dum quadam desidia neclegentes circa nos ipsos efficimur, sollicitantes suadent nobis aduersa; maxime si cogitare nos aliquid, quod legis non est, inuenerint, uenient in eo ipso adiutantes ut impleamus quod prohibet lex. nam si timor dei in animo sit, neque caro neque sanguis neque principes et potestates praeualent, quia dei amminiculis compescuntur, ut non cum labore uincantur.

Si autem potestatis nostrae non essemus, quo modo diceret dominus: petite et dabitur uobis; omnis enim qui petit accipiet? si ergo qui uult petere accipiet, iam non est illud quod solet dici: (non quae uolumus, sed quae data sunt\', quia uoluntas a saluatore incitatur, ut petat et accipiat quod petierit. fati autem hoc esse dicunt, ut siue petat siue non petat, fati tamen quod aut malum aut bonum est consequatur. dominus autem hoc excludens ait: filia, fides tua te saluam fecit, ut non iam fati sit, quando fides percipit beneficium. et iterum: si credis, ait, omnia possibilia sunt credenti: in uoluntate utique posuit meritum, quia fidei bonum est, non naturae. fides autem res accedens est. quae excitat ad exercitium uoluntatem, ut, quia in natura non est, uoluntas, quae in natura est, suscepta fide meritum ei conlocet apud deum. ita est enim natura hominum sicut lapis, qui, cum ignem non habet in substantia, habet tamen in potentia, ut opere creet quod non uidetur habere, quia non existit, sed quasi in semine. ita est in potentia, ut per exercitium generetur et, si defuerit exercitium, non sit, quia et semen nisi exerceatur non generat, sed ipsum solum [*]( 5 cf. Eph. 6, 12 9 Matth. 7, 7. 8 15 Luc. 8, 48 17\'Marc. 9, 22 27 cf. Ioh. 12, 24 ) [*]( 1 arbitrium est (est eras.) N desideria CNX 3 inuenerint uenerint (uenerint uncis inclusit) P inuenirent G, (corr.) d 4 ueniet P quod C prohibet] implet N 5 neque pr.] nec M 7 compescuntur] cum persequuntur (pereecuntur N) CNX 12 sunt] est (corr.) M 16 si fides N ut om. CNX 18 credendi M 20 accidene PCNX 21 suscepta in (aut susceptam) P 23 lapidis P igne GB 24 ut] aut CNX 26 sit] fit P, (corr.) M 27 exerceatur-ipsum om. (add. mg.) M )

349
manet. accessio ergo facit ut generet. ita et homo fidem non habet in natura, sed semen fidei, quod nisi fuerit prouocatum et exercitatum, fructum non dabit, id est fidem non habebit. mathematicorum enim fabulis credentes fidei semen exterminant, quod et creatori et iustitiae eius testimonium perhibet. opus enim opificem agnoscit et aequo iure amare quae fecit testatur.

Igitur fugiendum omnibus modis ab hac arte monemus. curiosi enim eius et inimici dei sunt et sine sollicitudine numquam sunt; semper enim suspensi expectant quod incertum sciunt. nos autem, qui de deo omnia prospera credimus et, si qua aduersa exstiterint, eius nutu conprimi, simpliciter uiuamus securi de eius protectione, nec tamen nescii quia, et si quid aduersum bene nobis agentibus euenerit, toleratum proficiet ad. coronam.