Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quamquam omne, quod facit deus, rationabiliter et prouidenter factum credendum sit, melius tamen puto, si post fidem etiam causa facti possit aduerti, ut quod creditur non ignoretur. unde dominus ait: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te solum et uerum deum et quem misisti Iesum Christum. primum enim credi debet, sicut a profeta dictum est, deinde sciri quod creditur, quia iam fidelem et in hac re diligentem adiuuat spiritus sanctus, ut cognoscens intellegat fidei rationem. tunc enim plenum habet gaudium credulitatis suae, si quod credit intellegat. hoc est enim fidei robur, hoc inmobile fundamentum, credulitatis addiscere sacramentum. ubi enim sola fides est, non est tam mera deuotio et potest aditum habere subreptio.

Unde uas electionis ideo laborat, ut credentes fidei suae rationem ediscant. cum enim cognouerint, quantus sit cui se crediderunt et quae sit eius potentia, nullo pacto, nulla ratione ab eius spe traduci se patientur. unde dictum legimus: gustate et uidete, quam suauisestdominus, ut data opera cognoscant diuinitatis eius saporem intellegentes nihil sapientius esse quam in Christum credere. quam ob rem ipse magister gentium inter cetera ait: in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, et iterum: nam scio, inquit, cui credidi, quia potens estdepositummeum custodire. [*]( 5 Iob. 17, 3 7 cf. Eaai. 7, 9 14 cf. Act. 9, 15 18 Ps. 33, 9. cf. I Petro 2, 3 22 Col. 2, 8 23 11 Tim. 1, 12 ) [*](kf.F) [*]( 1 deij om. M domini (corr.) N 2 faciat C 4 c.ausa M 5 autem om. P 6 noscant M 8 scire (corr.) N 9 rem M 10 intellegant C iide(m) X 11 suae] sae enim plenum habet (enim plenum habet eras.) M 12 fideij **. dei M robur] robur *** M robor C, N (carr. m2), X eredulitatia] humilitatis M 13 tam mera] tam amara P tam mira C temerata X 15 ideo] idem P laborant (n est 8. l. et eras.) C nationem (corr.) N 16 edicant N cognuerint N 17 spe] om. P 18 dictas (?) (corr.) C legimar M selegimus (?) (corr.) N quoniam PGA 19 ut] ait CX 20 in om. N 21 ipo X 24 eat om. EB custodire] seruare C\' )

300
igitur hic scit fidei suae rationem et non dubitat de potentia eius, qui intellegit omnes thesauros sapientiae et scientiae in sacramento natiuitatis et passionis et resurrectionis Christi esse absconditos.

Manente ergo fide diu mecum contuli, ut scirem cur dominus noster de sacris et caelestibus sedibus ad terram incarnandus uenisset et non alius ex his, quos ipse dominus sanctos angelos uocat. incongruum enim uidetur personae eius hoc opus subisse, nisi causa facti noscatur. denique hoc est quod mouet multos. nam potuit dei patris prouisio per alteram personam hoc negotium gerere, ut et hominibus in errore constitutis ostenderet ueritatem et diabolum praesumtorem et salutis inuidum cum satellitibus eius conprimeret et expoliaret deuictum, quia peruicacia et inreuerentia nequissimorum seruorum ministris famulis fuerat conpescenda, et non dominus omnium rem sibi indignam experiretur.

Neque enim tanta uis et potentia est satanae, ut per alteram potestatem eiusdem condicionis superari minime potuisset, cum constet dei auxilio istum etiam ab hominibus uinci. nam quamuis impar sit, si ex terrenis sumamus exempla, tamen ex aliqua parte conueni ent rationi. seruum enim contra Dauid regem rebellantem Ioab conseruus eius missus est persequi et trucidare et contra Abessalon in patrem impium seruis iniuncta res est: quanto magis ad tyrannidem diaboli uincendam sancti angeli unius de multis suffecerat efficacia, quippe cum legamus quia [*](2 cf. Col. 2, 8 8 cf. Marc. 8, 38 etc. 13 cf. Eph. 6, 16 21 cf. II Reg. 2, 24 seqq. 23 cf. II Reg. 18, 5 25 cf. Apoc. 12, 7-9 ) [*](def. F) [*]( 2 quia (corr.) C et (eras.) in C 4 absconditos (abscon in raa.) C 8 sanctoe (sancto in ras.) M persona N 9 subipse M causa. N facta P 10 multos nam] multum P 11 in errore] merore X 12 ostendere X 13 salutens (corr.) N 14 inreuerentiae CN 17 ponentia M 18 condictionis M 19 constat X iustum (corr.) N 21 dauit legem (auit legem in ras.) M 22 trucidari C 23 absalon (add. es 0. l., postea eras.) M, X abisalon (i eras.) C abysalon N 24 diabolici uincedam M 25 suffecerat] sufficerat PCNX sufferat M )

301
repugnans contra Michahel angelum perdurare non potuit, sed proiectus in terram est!

Haec ergo mecum saepe reputans hoc solum sciebam, quia ideo ipse a patre missus est, ne ad iniuriam eius pertineret, si opus per eum factum per alterum reformaret. sed hoc scire minimum erat; non enim satis fiebat ad tam magnam et admirabilem causam, nisi et aliud conprehenderetur, quod proficeret ad arcanum intellectum. sic factum est, ut animaduerterem causam hoc poposcisse, ut hic ueniret qui uenit. ipsum enim ratio tangebat, ut ad eum conprimendum ueniret, qui dignitatem eius et meritum usurpasset. post deum enim patrem diabolus deus dici uoluit, quod etiam nunc usque contendit, cum utique non illum res contingeret, sed esset hoc filii dei, qui post patrem deum secundus est non natura, sed ordine.

Ad hanc ergo causam agendam non alium oportuit uenire nisi Christum dominum nostrum, quia non tantum ad conprimendum diabolum uenit, sed et manifestare se ipsum omni creaturae, ut reprobata persona diaboli hunc esse cognoscerent, cuius principatum et maiestatem praesumserat satanas, et de cetero cognita ueritate relinquerent errorem pro certo habentes Christum esse dei filium, qui solus deus de deo sit et caput siue principium eorum omnium, quae in caelo sunt siue in terra, quia uirtute et potentia, qua superauit tyrannum satanan, manifestatus est ipse esse, cuius imperium praesumserat impius diabolus, qui est satanas. [*]( 10 cf. Eph. 6, 16 21 cf. symb. Nicaen. teste Tomo Damaei (Turner, Eccl. Occid. Mon. I p. 283) ) [*](1.F) [*]( 1 archangelam CNX perdurari N 4 a] ad (corr.) N patrem (corr.) N ad lniunamj adia miaram M auram A (corr.), B pertineret (e alt. in ras.) N 5 si opus per eum factum per alterum reformaret om. N per alteram] sed rerum P 6 hoc scire] sumes cor P scire minimum] scirem inimam NX faciebat C 8 archanum C arc(h)anam X animadueterem M 9 hic] sic P 14 fili P deum] domini P naturam (corr.) N 15 aliud (d eras.) N 16 quia] qui C 19 maiestatum N 21 filium dei P 23 qua] que P 24 manifestatum PEB manifestum GA ipse] se P esse] csset (corr.) C )

302

Dum enim uult inique deus dici, ut dominaretur potentiis spiritalibus — unde increpatur a profeta dicente: tu enim, inquit, dixisti incordetuo:ponam aedem meaminnubibus et ero similis altissimo —, multos decepit, quorum conspiratione princeps erroris est factus, qui in psalmo commonentur, ut reicientes mendacium suscipiant ueritatem. dicitur enim eis: tollite portas principis uestri et eleuamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. nisi enim tollatur error de mentibus incredulorum, non poterunt suscipere fidem unius dei in Christo. hoc enim edocentur, ut sublatis portis, per quas itur ad mortem secundam, quae sunt perfidia a diabolo coepta, suscipiant fidei sacramenta, per quae itur ad uitam. ista sunt enim, quae significat in aeternalibus portis, quia ueritas fidei aeternitas est, perfidia autem temporalis eat, quia mendacium adinuentio diaboli est. diabolus enim coeptam praeuaricationem in caelis , seminauit in terris multorum deorum suadens culturam, inter quos principatum haberet. caput enim et principium uoluit esse ceterorum, quod non ei debebatur, sed saluatori. unde persequitur eum usque ad terram, ut conprimens eum ostendat erroris eius praeuaricationem manifestata in se ueritate. unde dictum est: ueritas de terra orta est. proiectus enim de caelis confugit ad terras, ut meditatam deitatem in supernis expleret in inferioribus. unde dicit apostolus: ita [*]( 2 Esai. 14, 13. 14 7 Ps. 23, 7 siue 9 10 cf. Col. 2, 2 22 Ps. 84, 12 24 II Thess. 2, 4 ) [*](def. F) [*]( 1 uul M inique] inquit X deus] dicitur (eras.) deus C 2 inqui M 8 cordesi (corr.) C ponam] panem (corr. m. rec.) M 4 decipit X 5 factis (corr.) N commouentur P 7 principis Å principes PMNX principes principis Engelbrecht Turner, cf. p. 283, 17 uestras P, M (corr.) eleuamitu P 9 errorem G, (corr.) d potuerunt GA 11 secundam C (a exp.) secundum NX 12 perfldiam C, N (corr.), X suscipient C suscipiunt X 18 eternabilis M 16 enim] eat C 17 cul. toram (corr.) C 18 principatum X 20 terrae P 20 eum osten] lacuna 21 litt. numquam inscripta in P ostendat] ostendit G, (corr.) d 21 praesumptionem P manifesta M in] inter X )

303
ut in templo dei sedeat ostendens se quasi sit deus. quoquo enim modo desiderium suum implere uult et damnari; furore enim plenus minus putat esse damnari, quam non explere auiditatem erroris.