Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quinquagensimus hic psalmus positus est non pro temporis in ordine, sed ratione. titulus enim eius non numero, sed rationi subiectus est. quantum enim ad historiam pertinet, anterior est quam tertius. prius enim a profeta Nathan delicti causa correptus est, quam insurgeret contra illam filius eius Abessalon, ut eum uellet et uita et regno priuare. haec ergo causa est ut quinquagensimus poneretur, quam constat ex lege descendere. illic enim cautum est quinquagensimum numerum remissionem habere. est enim post septem septimanas primus typum habens dominici diei, quia, sicut post septem dies primus dies ipse est, qui initio factus est, qui semper finita septimana primus est, ita et post septem septimanas quinquagensimus numeratus in mysterio primus est, qui duplici genere (dominicus dies* appellatur, primum quia in initio factus a domino est, qui semper in se conuersus per curricula [*]( 8 Pe. 28, 10 6 I Cor. 2, 8 13 cf. II Reg. 12, 7-12 14 cf. II Reg. 15, 1 aeqq. 17 cf. Leu. 25, 10 18 cf. Leu. 25, 8 19. 22 cf. Apoc. 1, 10-) [*]( 1 coicipitur (corr.) C admiratio enim] admirationem (corr. m2 admiratio nempe) N, X 2 amquam PMC, N (corr. m2), X 4 repetendo] ree petendo FG 5 qui sit] qua sit F quasi X rez om. GA 9 quinquagesimo PMX 10 hic om. P, B (add. 8. I.) pro om. P 12 quam M 13 delicta (corr.) N 14 filii (carr. fort. m2) C ab.salon C absalon NX 16 diacendere C, N (corr. m2), X 21 septemana (corr.; sep est s. I.) M septimanas] septem manas C 22 numeratur MNX ministerio C 23 in om. CN X )

287
impleta septimana primus est, deinde, quia in eo resurrexit triumfata morte, dominicus dies nuncupatur. non inmerito ergo in quinquagensimo numero, quem - in mysterio primum significatum aduertimus, remissio continetur. denique lex quinquagensimo die data est. a profectione enim filiorum Israhel ex Aegypto quadragensimo et octauo die ablui iubentur, ut biduo purificati tertio die parati essent ad legem accipiendam. quae ablutio quid aliud indicat quam remissionem factam in quinquagensimo die, ut purificati legem acciperent, ex quo de cetero praeteritis obliteratis actus sui redderent rationem secundum creditam sibi legem? hac etiam ratione possessionem emtam quinquagensimo anno remitti debere praecepit lex. hinc est ergo unde et psalmus hic quinquagensimus titulatus est.