Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Iam uide de quo male sentire contendis et, si hunc non uereris, uel Christum metue, cui similis scripturae auctoritate refertur. per ordinem enim paulatim ad naturale eius meritum uenit, ut, si quos dicta superiora mouercnt, quibus rex iustitiae et pacis significatus est, et quia in carne uisus neque patrem neque matrem habuit, hoc est ingenitus apparuit neque ortum neque occasum habens ex his, quae ultima subiecit, superiora credibilia demonstraret. quis enim audeat dicere nisi uesanus haec omnia, quae sublimia dicta sunt, incongrua esse illi, qui dei filio similis designatus est manens sacerdos in perpetuum? similis autem dei filio non potest esse, nisi sit eiusdem naturae. et quid incredibile uidetur, si Melchisedech ut homo apparuit, cum intellegatur tertia esse persona? si enim Christus, qui secunda personaest, frequenter uisus est in habitu hominis, quid ambigitur de iis quae dicta sunt? legimus etenim in psalmo, quia tu es, inquit. sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. hoc nemo nostrum dubitat ad Christi pertinere personam, quia eodem genere sacerdos est Christus in aeternum, quo et [*]( 2 Ps. 75, 1 3 cf. Hebr. 7, 1 11 Hebr. 7, 3 16 cf. Hebr. 7, 2 17 cf. Hebr. 7, 3 22 cf. Hebr. 7, 3 27 Ps. 109, 4 ) [*](HCXX) [*]( 5 blebi P sntistem P 6 fere edd. forem (corr. fore) P fori coni. Engelbrecht 7 sacrati edd. 8 est om. edd. sunt edd. 11 similatas autem inquit] ait similatas autem edd. 19 his] iis edd. )

268
Melchisedech, sed summus sacerdos Christus est, Melchisedech secundus. nam si homo est Melchisedech, quo modo conuenit ut secundum ordinem eius Christus sacerdos sit in aeternum? ideo enim ambo similes esse leguntur et unius esse dispensationis, quia unius sunt et naturae.