Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quarto iterum die iussit deus fieri luminaria in firmamento caeli, ut luceant super terram: luminare maius in inchoationem diei et luminare minus in inchoationem noctis et stellas. haec ad conceptum et natiuitatem et ad nutrimenta pertinent eorum, quae gignuntur in mundo, et ad signa temporum certis titulis necessaria nec non et ad ornatum totius mundi. sicut enim ad ornatum domus pertinet, si camera eius habeat auro distincta laquearia, ita et mundo ornatum praestant stellae diuersa luce fulgentes. luci itaque, quae facta est prior, est additus splendor solis, ita ut conexa sint haec et indiuidua; nocti autem, quae erat tenebrosa, datum est luminare. et quia quarta decima fuit luna, quando facta est, sic ait: luminare minus in inchoationem noctis; facta enim tota nocte luxit. a parte ergo ad totum dictum est: in inchoationem noctis, quia non semper uespere lucet. luminare autem maius, quod solem dicimus, manet in initia diei, quia simul cum luce priore concretus est.

Tribus igitur diebus sine luminaribus his fuit mundus; non enim erant adhuc quibus proficerent officia eorum. adubi autem produxit terra herbam pabuli et ligna fructifera, necessaria fuerunt quae enutrirent uel conseruarent quae erant producta. quia ergo generatio omnis horum interuentu perficitur, [*](1 cf. Gen. 1, 11 3 cf. Gen. 1, 14 4 Gen. 1, 16 15 Gen. 1, 16 17 Gen. 1, 16 22 cf. Gen. 1, 12 ) [*]( 5 inchoatione CNX lumina (corr. m. rec.) S inchoatione alt. GA 6 noctis) d (eras.) noctis M \' 7 qui G, (corr.) A . 8 certis titulis] certitulig N 11 ordinatum P prastent N 12 est prior] prior est P additus est P additos est N 14 et] ut M (eras. m. rec.), CNX quarta decimal quadragesima 6r, A (corr. quadrigesime [corr. postea quarta decima]) 15 aic] sic (add. m. rec. 9. l. enim) M sicut C sic (add. enim s. I.) A 16 a parte] aperte M, C (corr.), NX ad om. M 18 quod] ut C 19 in om. CX initia (corr. m. rec. initio) M concretum est P concretus est (us est in ras.) N 20 liiis X 21 at ubi PNX ad (corr. at) ubi C ) [*]( L. Ps.-Aag. Quaest. teat. ) [*]( 16 )

242
non oportuit prius hoc fieri, ne eorum effectu, quae producta de terra sunt, orta putarentur, sed illa ante facere et sic haec, ut sine his facta non ambigantur.

Quinto deinde die aquas iussit producere reptilia animarum uiuarum et uolatilia uolantia super terram secundum firmamentum caeli; et factum est sic. et inter cetera: et uidit, inquit, deus quia bona sunt et dixit: crescite et multiplicamini. ideo autem adiecit: et uidit deus quia bona sunt, quia a quibusdam dicuntur mala esse, ut uel sic erubescant. quando enim deo et conditori suo placent, nulli utique debent displicere. nam solent dicere stulti: (ideo,\' inquiunt, uidit et placuerunt ei, quia ante nesciebat.\' o hebetes, quo modo nesciuit, qui quod uoluit, productum est? aliquis uult quod nescit? et qui potest facere, potest dici quia nescit quid faciat? et quod amplius est, non ipse fecit, sed iussit ut fieret; et quam iussit, non est huius uirtutis ut faceret? sed quia huic omnia possibilia sunt, iubente hoc quae non poterat coepit posse, ut ad huius laudem proficeret duplex enim uirtus est, ut insensibilem iuberet sensibilia producere.

Sexto uero die praecepit, ut produceret terra animam uiuentem, quadripedia et bestias terrae; et factum est sic et producta sunt. et uidit deus quia bona sunt, et ualde bona, quia omnia necessaria sunt.

Supra dicta igitur die dixit deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et habeat, [*](4 cf. Gen. 1, 20 7 Gen. 1, 21. 22 8 Gen. 1, 21 17 cf. Matth. 19, 26 21 cf. Gen. 1, 24 23 Gen. 1, 25 24 cf. Gen. 1, 31 25 Gen. 1, 26 ) [*]( 1 haec P ne om. C (add. 8. I.), NX 2 si G, (corr. mS) B 3 non ambigantur quinto dein om. X 4 reptilium N 5 nolantia] om. P uolentia (corr.) C 11 dispicere N 13 ebetaa C nesciunt (corr.) C 14 qui (add. non s. I.) C 15 quid] quod P 16 fieret (corr. m. rec. fierent) M quam (corr. m. rec. quia) M (corr. tn2 quoniam) F (corr. quod) A 19 enim] ergo X insensibilem] sensibilem X 20 produceret C 21 terram (m eras.) M 22 sic factum eet GA )

243
inquit, potestatem super omnia quae facta sunt super terram. primum quidem fecit deus substantias ex quibus mundum conpaginaret, quo conpacto et omnibus ornatibus decorato et necessariis honestato post haec hominem fecit, qui frueretur eo et omnibus quae in illo sunt. nam cum omnia super terram ex aquis et terra produci iussisset, hominem tamen ut faceret, limum terrae manibus adprehendisse describitur, ut multum differre hominem ab his, quae fecerat, edoceret. ad honorem enim hominis pertinere uult, quando eum dei manibus factum describit et factum ad imaginem et similitudinem dei, id est ad patris et filii.

Quid sit autem (ad imaginem et similitudinem\', quamuis alibi dixerimus, hic tamen locus et causa postulat ut iterum dicamus. patris enim ad filium uerba sunt dicentis: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quamquam in omni opere utriusque intellegatur persona, dicentis et obaudientis. haec ergo imago dei est in homine, ut unus factus sit quasi dominus, ex quo ceteri orirentur, habens imperium dei quasi uicarius eius, quia omnis rex dei habet imaginem. ideoque mulier non est facta ad dei imaginem. sic etenim dicit: et fecit deus hominem, ad imaginem dei fecit eum. hinc est unde apostolus: uir quidem, ait, non debet uelare caput, quia imago et gloria dei est; mulier autem ideo uelat, quia non est gloria aut imago dei. similitudo autem dei haec est in homine, ut, sicut ex patre filius, [*](7 cf. Gen. 2, 7 10 cf. Gen. 1, 26 13 Quaest. 21 (p. 47, 27) et 45 (p. 81, 9) 14 Gen. 1, 26 21 Gen. 1, 27 22 I Cor. 11, 7 23 cf. I Cor. 11, 6 ) [*]( 1 super pr. om. P 2 deus om. P S ornatibna-omnibus om. (add. mg.) C 5 quae] qui codd. (corr. A) 6 ex aquis et terra om. (add. s. l.) C 7 discribitur CN 8 edoceret] et doceret P 9 homines N eum] enim N 10 factum alt.] factum eat P 14 dicentes (corr.) N 16 omni om. CNX dicentes N 17 oboedientes C obandieutes N hominem N 18 orientur X 21 enim P 25 ut sicot ex patre filiua similiter ex homine om. (add. mg.) M patri N similiter] et add. P ) [*]( 16* )

244
similiter ex homine mulier, in hoc plane dispar, quia haec facta, ille uero natus est.

Quibusdam tamen uidetur omnia simul dominum fecisse. (si enim uerbo\', inquiunt, \'fecit, quare non omnia simul fecisse dicatur? nam hic hominum mos est, si partibus fecisse credatur.\' ad potentiam ergo magis dei proficere dicunt, si uno die omnia ab eo facta credantur. porro autem magnam prouidentiam in hoc opere et ordine contuemur. nam potuit utique simul facere cuncta, sed ratio multiformis prohibuit et sepositis his omnibus scripturae diuinae fides habenda est, quae dicit et saepe dicit, quia in sex, inquit, diebus fecit dominus deus tuus caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt. primo enim in loco sic debuerunt fieri, ut sentirent ac scirent quia facta sunt. quando enim non se omnia simul uiderunt sed unum hodie, cras alterum, cognouerunt initio se contineri nec posse aeternitatem suspicari, ubi se partibus inuicem recognoscunt. nam si omnia simul exstitissent, non esset eis sensus infirmitatis, sed putarent se non coepisse. quae enim uerbo dei subito simul existunt, non se fieri sentiunt, nisi aliud ante se aliud post se uidendo. et ne forte illud quod primum factum est putet se infectum maiora post se facta cernendo, hoc credit de se quod uidet in alterum potiorem. denique lumen, quod dies appellatur, ante se habet caelum et terram, id est aquam et aridam. cum autem ipsa aqua et arida et tenebrae confusa fuissent facta, aeternitatem sibi uindicare non poterant, quia nemo harum statum et [*](11 Ex. 20, 11 ) [*](2 eat facta GA 3 tamen] tunc C deum PNX 4 ei enim uerbo inquiunt fecit quare non omnia simul fecisse om. P uerba N 5 hoc P mors X est] est (add. m. rec. 8. I. ut) M 8 continemur N 10 est om. P 11 quia in] quam (corr. m2 quoniam) F,B quia GA 12 et om. ante mare N 14 quia] quare GA 16 se pr.] sem (corr.) N continere N 18 non alt.] nunc C 20 uiaendo X 21 illud] aliud X factum om. X est om. N maiore C 22 facat (?) M altero potiore M m. rec. 24 ipse (corr.) C 26 horum C otatuam C )

245
proprietatem sibi ausa est uindicare. sol iterum et luna cum sint clarissima, ante se habent multa. ita ergo factum est, ut, potiora posteriora, anteriora autem inferiora cum se uident, nihil horum sibi uindicet aeternitatem.

Praeterea, quia sex diebus opus consummatum, totius mundi aetatem in se continet, ut sex dierum opera sex milium annorum haberent figuram, quia, quod uno quoque saeculo futurum erat, sex dierum per ordinem operibus continetur: ut — puto quia prioribus saeculis tanta cognitio dei in terris futura non erat —, sine splendore anteriores dies uiderentur; ut autem ante hominem pecora fierent, quia ueteres nostri inculti et agrestes pecorum more uicturi erant; sexto autem die homo fieret, haec res fecit, quia sexto millesimo anno aduentus Christi hominem fecit, ne morti esset obnoxius; ut autem imago dei esset homo, quia dono dei coimaginari haberet filio dei dicente Iohanne apostolo: scimus autem, inquit, quia cum apparuerit, similes ei erimus. et uas electionis: coimaginati, ait, filio dei. arbor autem uitae, quae posita est in paradiso, imago fuit futurae gratiae dei, quae est corpus domini, quod qui edit, uiuet in aeternum. nam arbor scientiae boni et mali lex est data per Moysen, quae, cum cognitum fecisset peccatum quod prius latebat, dedit scientiam boni et mali. ostendit enim quid esset bonum, quidue malum. illud uero, quod septimo die requieuit ab operibus suis, hoc significauit, quia impleto sexto millesimo anno in septimo millesimo requiesceret cessante iam mundo ab omni opere saeculari. [*]( 12 cf. Lucret. V 929 sq. 14 cf. Rom. 8, 2 16 I Ioh. 3. 2 17 Rom. 8, 29 18 cf. Gen. 2, 9 20 cf. Ioh. 6, (51.) 58 cf. Gen. 2, 9 21 cf. Rom. 8, 20 24 Gen. 2, 3 ) [*]( 3 posteriora] potenciora P 5 consummatum est GA 6 operum (corr.) M 9 puto Engelbrecht puta codd. 11 haec (eras.) quia uete- ris C 12 egrestes C uictori C die] die nt P 14 essent M 15 haberet] adheret (corr.) C 17 uas] uoa C 20 edet P uiuit P 21 lex eat data-mali om. N 23 esset] et (corr.) C )

246
20. Haec diximus pauca de multis, ut uiam panderemus intellegendi secundum ea quae supra ostendimus.