Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Cum in primo aduentu domini praedictum sit, quia contenebraretur sol in passione eius eadem hora qua factum probatur - id est meridie; sic enim scriptum est in Amos profeta: et erit in die illo, dicit dominus, occidet sol meridie et contenebrescet super terram dies lucis —,. illo ergo die a sexta hora contenebratus est sol usque ad horam nonam et ita completa est profetia supra dicti profetae. imago enim huius rei, quae futura est in aduentu domini secundo, in passione domini est ostensa, quia in fine, cum coeperit dominus aduenire ut iudicet mundum, soluentur . luminaria ab officio suo dicente domino: in illis diebus [*]( 17 Am. 8, 9 24 Matth. 24, 29 ) [*]( 1 dicit M (eras.), CNX 2 iuris (ria w ras.) C credidi CX 3 licet P uiam P discipali P 4 tollerant (corr.) N 5 affabilitas PG 6 uiam (m eras.) M 7 at ubi Po. adhubi N quos (corr.) C 8 bellum (corr. m. rec. bello) M 9 esae om. QA 10 et pr.] num ut scribendum ? praetium M po..teвtate N 13 connanire* N cum (u in ras.) M propheta MFB prophetie C 14 qui C 15 qua (add. s. I. m. rec. passus eat) M 17 illo die P illa die ex die illa X occidet MC occidit cet. sol om. N 18 contenebrescit codd. 20 eat om. X dicta P 21 immago M enim om. CNX 23 cum coeperit] con caeperit M. )

231
sol contenebrabitur et luna non dabit fulgorem suum. quod quidem et Iohel profeta non praetermisit, ut, cum a Iohel significatur. sine dubio impleri credatur. ita enim dixit: sol conuertetur in tenebras et luna in sanguinem, priusquam ueniat dies domini magnus et manifestus. hoc, quantum apparet, secundo aduentui magis congruit; tunc enim aperte manifestabitur omnibus sic dicente scriptura: tunc uidebit illum omnis oculus et plangent se super illo omnes tribus terrae et qui illum cruci fixerunt.

Itaque si in utroque aduentu hoc continetur, quia sol contenebrabitur illis diebus, qui dies ille est, quo ampliari solem et lunam cecinit scriptura? ait enim inter cetera Eseias dicens: eritque super omnem montem excelsum et in omni loco excelso aqua perambulans in die illa, cum perierint multi, cum ceciderint turres. et erit lumen lunae ut lumen solis; et lux solis erit septiens tantum in die, cum sanabit contritionem populi sui et cetera. qui dies potest intellegi, quo promisit se dominus sanare contritionem populi sui? hic, opinor, est dies, quem pater Iohannis Zacharias ostendit dicens: benedictus est deus Israhel, quia uisitauit et fecit redemtionem plebi suae et erexit cornu salutis nostrae in domo Dauid pueri sui, sicut locutus est per os sanctorum [*]( 4 Ioel 2, 31 8 Apoc. 1, 7 13 Eaai. 30, 25. 26 20 Luc. 1, «53-72-. ) [*]( 1 fulgorem] lumen PCNX 2 prophete C 3 ita enim] iterum N 4 lanam (corr.) C 5 ueniet M (corr. ?), C 6 hoc] o C aduentu O, <corr.) A magnis Y congro.it M 7 enim aperte manifestabitur omaibuB sie dicente scriptura tunc om. P apertum manifestabitur omDibus (eovr. omnibuB apertum maniCestabitnr) N sic om. X 8 eum X oculi N 9 illo] illum CN eum X omnes tribus terrae et qui illum on P 11 illi FB amptiare Y 12 aitj ut N 14 aqaaj aquo X 16 lanae om. (add. m. rec. s. l.) M ut] et NX solis alt.] soli X 18 qui] quia X 19 hoc CNX opinor est] opinorem FB diem MN 20 est om. X dominus deus X 21 qui P plebis PCX. 23 lotus M-)

232
profetarum suorum, qui a saeculo sunt. et liberauit nos ab inimicis nostris. et de manibus omnium, qui oderunt nos, ad faciendam misericordiam cum patribus nostris. et Simeon inter cetera: hic positus est, inquit. in ruina et in resurrectione multorum in Israhel. haec .<ruina> est scribarum et Farisaeorum et principum Iudaeorum, quos profeta significauit in \'turres\'.

His ergo per incredulitatem ruentibus alii surrexerunt credendo, qui prius uidebantur infirmi et aegri per neclegentiam. unde saluator: in iudicio, ait, ego ueni in hunc mundum, ut qui non uident uideant et qui uident caeci fiant, ut qui per legis culturam et peritiam lumina uiderentur per incredulitatem caecarentur, caeci uero, id est inperiti uel publicani, uiderent, dum crederent. quorum infirmitates profeta saluatorem portaturum praedixit. itaque hoc tempore saluatoris factum est, sicut legitur in euangelio, quia ipse infiimitates nostras accepit et uulnera nostra curauit.

Quae quidem omnia in passione saluatoris consummata et adimpleta sunt; sic enim salus humani generis tam apud superos quam apud inferos et redempta est et firmata, quia profetia Zachariae supra dicti utrumque conprehendit. et hic enim £ apud superos liberati sunt a contritione inimicorum interuentu misericordiae et illic apud inferos, cum erepti sunt de tartaro. cuncti enim, qui sperauerunt in promissum Christum, exspectabant aduentum eius, ut deuicta morte liberarentur de inferno. [*]( 4 Luc. 2, 34 7 cf. Esai. 30, 25 10 Ioh. 9, 89 15 cf. Esai. 53, 4 17 Matth. 8, 17 ) [*]( 1 suarum NF qui] quia N 2 manu X 8 miaericordiam (corr. misericordia) N 4 Bjmeon N 5 roina (corr. m. rec. ruinam) M ruinam C (corr.), NGA resurrectione (corr. resnrrectionem M. rec.) Jf mortuoram M in om. FB 6 principium NG (eorr.), B (corr. m2) 7 turris G, (corr. turribus) A 8 incredalitate N incrudelitatem GA 12 cultorem C culturum N lumine N 14 uiderint CNFB 17 infirmitatis N accipit C 19 passionis N 21 propheta X 22 zacharia (\' 25 qui sperauerunt] disperauerunt FB desperauerunt GA 26 nt] et i* )

233
unde dixit: ad faciendam misericordiam cum patribus nostris. si quis autem salutem hanc etiam in secundo aduentu contineri intellegat, in utroque tamen aduentu, maximesecundo, sol conuertetur in tenebras et luna non dabit fulgorem suum. quo modo ergo augeri solem et lunam die, quo uisitabit dominus populum suum, aduertemus, quando utroque in tempore, quo coepta liberatio populi et adimpleta est, solem et lunam non minui, sed contenebrari legamus? nisi plane solem et lunam sanctis conparatos intellegamus, sicut alio in loco legimus sanctos luminaribus exaequatos Paulo apostolo praedicante, quia inter ceteros homines sancti in hoc mundo uelut luminaria uideantur, et in euangelio: tunc iusti, inquit, fulgebunt sicut sol. dominus enim opera iusta lumen appellat; sic enim ait: luceat lumen uestrum coram hominibus, ut uidentes opera uestra bona magnificent patrem uestrum, qui in caelis est.

Hi ergo, qui omnibus suis derelictis dominum sequuntur iustitiae et sanctitatis causa soli et lunae conparantur septiens honorati, sicut dicit dominus: nemo est qui relinquat domum aut uxorem aut filios aut agros, qui non recipiat septiens tantum in hoc saeculo. qui ergo ad praesens septiens honorantur, potest intellegi, quia et in futuro septem partibus clariores ceteris futuri credantur, ut resurrectio eorum soli conparetur ac lunae; ceterorum uero sicut [*]( 1 Luc. 1, 72 4 Ioel 2, 81. Matth. 24, 29 6 cf. Lac. 1, 6* \' 11 cf. Phil. 2, 15 18 Matth. 13, 43 14 Matth. 5, 16 19 Luc. 18, 29. 30 ) [*]( 2 siquae C 3 contenere N 4 in ante secundo add. M 5 fulgorem] lumen P auge N 6 uiaitabit PN uiaitauit cet. aduertimua P aduertemur (corr. m. rec.) M 7 concepta P coepti N et om. M impleta P 8 lunam sanctis P 9 luna N sanctis- 1r conparatis M (corr. m. rec.), CNX 10 in alio N in] om. C (add. 8. l.), FB et. G et (eras.) Å 11 ceteros] hos CNX 14 luoeat (at in ras.) C 15 ut] et C 16. et post bona add. P 17 hic P hii cet. (corr. CA) 18 causae C 19 relinquant (corr.) M relinquet CX rclinquid N 20 agrum PX \'21-recipiet CNX 22 honorant CNX qui C et om. MB 24 conparatur CNX )

234
stellae sunt. claritas ergo sanctorum, quae hic septiens bono. ratur, in resurrectione aliud septiens consequitur. ut qui hic claritatem lunae habet in futuro solis accipiat claritatem et qui hic soli conparatur septiens tantum futurus credatur accipere.

Profeta ergo Eseias solis et lunae conparatione sanc- s torum merita augeri praedixit, nec inmerito. si enim ipse dominus (801 iustitiae) dictus est, sancti autem similes ei erunt Iohanne apostolo dicente: cum enim apparuerit, inquit, similes ei erimus, conuenit sanctos in sole significatos. septem tamen partibus maiorem solem quam lunam profeta supra dictus ostendit. quando enim lunam sicut lumen solis futuram ostendit, solem autem septiens tantum, ad modum utique solis septiens lunam augeri significat, ut talis sit qualis sol. quamuis sanctorum ratio hic uertatur, sub hac tamen causa luminarium ex parte prodidit quantitatem, ut post crementum solis ac lunae tantum iterum maior sit, quantum erat sol, ut, quantum in praesenti distat sanctus a sancto, tantum distet et in futuro post remunerationem.