Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Si penitus aduertas, non est de hac re facere quaestionem; nec mentitum dominum aut inmutatum putes, ut mandaret at postea denegaret. de huius modi enim sacrificiis et libaminibus seu holocaustis nihil inuenitur mandasse, de quibus nihil se locutum testatur. duorum etenim genera sacrificiorum aduerte: unum quod per singula genera offerri mandatum est, et aliud quod uoluntarium dictum est. illud ergo quod per diuersa genera siue pro peccatis siue pro primogenitis offerri praeceptum est, quid et quale et quo modo offerendum esset, mandatum est. sacrificium enim uoluntaiium non utique mandatum est, quia arbitrio remissum est, ut, si aliquis uoluisset offerre, quod illi uisum fuisset, offerret; uotiua enim erant haec sacrificia. et quia neglegenter et inprouide haec offerebant non deliberantes, quia qui offerret potentiori munera electa [*]( 1 rf. Leu. 3, 3 etc. 6 Hier. 7, 21. 22 ) [*]( 2 domino MCNX 4 offerent MCN 5 sue ocansta (corr. m. rec.) M dicitnr GA 9 manda.ui (a alt. in ras.) N 13 deum P 16 se] ■sed M genera om. X 17 auerte X 18 uoluntariam C 19 genera] sua add. P pro pr. om. (add. m. t\'ee. 8. 1.) M pro alt. om. (add.) C offerre N 20 est om. N 21 esset] est et X uoluntarikm C 22 uoluisse offerret P 23 quod] quod quod (corr. m. rec. quidquid) M offeret X erat P 24 quia] qui C 25 qui] que C om. X \' offeret CYFB offerebat M elicta ..Y \'\' ) [*]( L. Pa.-Ang. Quaest. test. ) [*]( 15 )

226
offerret, idcirco dicitur eis: \'non mandaui uobis de his; sed si uultis, debetis quae digna sunt offerre\'.

Sic etenim inuenitur et Cain peccasse, cum non considerat deo haec debere offerri, quae potiora sunt. cum enim ad propitiandum deum haec se dicerent offerre, in eo ipso deum ad indignationem prouocabant, ut in id quod dicerent se bene facere peccarent offerentes deo holocausta indigna. unde dicit in Malachihel profeta: si adducatis ad uictimam caecum aut claudum aut aegrum, non est bonum. offers autem ea duci aut praeposito tuo, si suscipiet te, dicit domi nus omnipotens. hinc est ut in Eseia de eadem re queratur deus dicens: quo mihi oues holocausti tui? neque in sacrificiis tuis honorasti me. non enim ad hoc te feci, ut laborares in ture aut ut mercareris mihi argento incensum, nec adipem sacrificiorum tuorum concupiui; in peccatis autem tuis et iniquitatibus adstitisti mihi. manifestum est itaque ortas querellas, quia cum uoluntaria sacrificia offerrent non in his deum honorabant offerentes indigna, cum hoc utique non esset necessitatis. si enim mandata fuissent, necessitate uidebantur qualiacumque offerre: quando autem arbitrio suo haec offerebant, talia debuerant offerre, ex quibus obsequium in se dei ostenderent. sed quia animus illorum cupiditate idolorum errabat, inconsiderate haec [*]( 8 cf. Gen. 4, 7 8 Mal. 1, 8 12 Esai. 48, 23. 24 ) [*]( 1 offerret PM offert cet. 2 debitis CA\' 3 peccasse (sse in rtU.) X conaiderant C 4 deberi X propitiandam C 5 offerre in eo ipso deum ad indignationem om. X 6 in om. P 7 peccarent (rent in rM.) N 8 malachiel XB maliachifael F malachia GA 9 ant pr.] ad (corr.) M offeres (corr. offerres) M 11 Eseia] esse ia (corr. tn. rec. isaia) M esaia XX esaie C adem X rem C, (corr.) X 12 dicentes X ouos (corr.) C 14 laboraris XFR intuere C intu»re N at om. PX mercaretis P argumento C\' argentum X 15 turum M 17 itaque eat GA hine antc ortas odd. P quaerelia N qaia] qui X cum om. M 18 offerrent sacriflcia P offerrentes M 19 neceasitas X 22 deo P )

227
agebant. igitur duplici genere exprobrantur, quia et inique agentes deo audebant offerre et quae indigna erant offerebant, cum iniqui actus non sacrificiis redimantur, sed lamentatione et misericordia.

Unde dicit Dauid cum peccasset: si uoluisses, sacrificia dedissem utique; holocaustis non delectaberis. sacrificium deo spiritus contribulatus, et cor contritum et humiliatum deus non despicit. denique dicit Samuhel ad Saul, qui, cum contemsisset praeceptum domini, sacrificio deum putabat posse placari: non enim, inquit, uult deus sacrificium magis quam audiri uocem suam. et scriptura dicit: misericordiam uolo quam sacrificium, quia, cum iniusti essent et inmisericordes, oblationibus propitium deum fieri arbitrabantur, sicut et nunc quidam spernentes iustitiam oblationibus laudari se putant. bona ergo oblatio, si seruetur iustitia et non neclegatur misericordia, quia quod nobis petimus et aliis praestare debemus.