Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Hinc est ut diceret in psalmo: non iustificabitur in conspectu meo omnis homo uiuens. haec enim sententia inputatur homini, in qua moritur. nam quia in ecclesia mali cum bonis futuri essent usque ad iudicium dei. ipse etiam dominus significauit dicens: simile est regnum caelorum retiae missae in mari, quae ex omni genere piscium colligit. cum autem uenissent ad litus, bonos segregauerunt in uasa sua, malos uero foras miserunt. sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli et segregabunt de regno dei omnia scandala et eos qui iniquitatem faciunt. haec causa significatur etiam in illo, qui inter discumbentes inuentus est non habens uestimentum nuptiale, quem solum proiectum de coetu ostendit ecclesiae, quia crimen indignitatis eius non polluit ceteros; et quia haec indignitas eius designata est, eo quod uestimen- u tum non habuerit nuptiale, manifestus fuit ceteris. uidebant enim eum inter se aliud esse uestitum.

Hinc est unde apostolus Paulus: in magna autem, inquit, domo non solum sunt uasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia. istud propter Hymeneum et Filetum posuit, qui cum essent ex ecclesia, peruerse de resurrectione sentiebant, sicut aliqui de Corinthiorum ecclesia resurrectionem negabant. [*]( 1 Ps. 142, 2 5 Matth. 13, 47-4:9. 41 12 cf. Matth. 22, 11-13 18 II Tim. 2, 20 20 cf. II Tim. 2, 17—18 22 cf. I Cor. 15, 12 ) [*](def. (j) [*]( 1 diceret (corr. rec. diceretarj M 2 tuo PCXX 5 etiam] **** X B reti misso P reti»»misse (corr. rec. misso) M, (corr. misso) X mare P qu. (corr. rec. quod) M quae (corr. quadam [?]) X 7 collegit M, d (corr.) colligit (corr. collegit) X litos M, X (corr.), F 8 segregarunt P malis (corr.) X Caras M foris (corr.) X 9 erit) enim (corr. rec.) M consumationem (m alt. eras.) M consummatione* X 11 causa (in. ras.) X 13 ceto (corr.) X 16 nuptialem M (corr.), C, X (rorr.), X 17 eum] *** M om. X aestimentam M 18 paulus apostolus X paulus] om. P add. rec. 8. I. ait M in] im X om. FB 19 et alt. om. CXX 21 ex om. P occlesiae C ab -tione rursus incipit G 22 resurrectione FB )

217
sed hanc domum magnam Nouatianus mundum intellegendum significat, non ecclesiam, ne in una ecclesia malos cum bonis, mundos cum inmundis cogatur adserere. quod facile puto conuelli. in una enim domo omnes sub uno sunt nomine; quamuis enim moribus diuersi sint, uno tamen domini sui nomine censentur in professione. mundus autem hic diuersae professionis continet homines, ita ut dispares profiteantur se habere et deos et dominos. uides ergo non hoc potuisse dici de mundo, sed de ecclesia, in qua sub uno degentes nomine diuersi sunt actu. quod quidem Nouatianum non ignorasse aduerto, sed quia abscessionis suae iustas querimonias non habebat, ne aperte erubesceret, argumenta quaedam sibi conflauit per malam legis interpretationem, quibus excusare niteretur et tegere liuoris sui inuidam uoluntatem.

Denique respondit ad haec quae diximus dicens: nec ego rennuo agendam paenitentiam admissae idolatriae, sed ego remittere non audeo, quia crimen hoc ab eo remittendum est, in quem admissum est\'. hoc autem cum dolo respondit. interpretationibus enim suis detegitur, quibus fraus eius apparet. quando enim dicit: \'scriptum est: qui me negauerit, et ego negabo eum, et mentiri non potest cuius uerba sunt), paenitentiam, quam agendam dicit, inanem et infructuosam ostendit. si enim sententia data est et non fallit qui dedit, quid excruciari conpellis hominem lamentationibus et gemitibus, [*]( 20 Matth. 10, 33. cf. Luc. 12, 9 ) [*]( 1 intellegendum significat (corr. significat intellegendum) X 2 bonos X 3 facile] facere X 4 uno C do.o (m 8. ras.) C 5 diuerse M diaers(a)e X sunt (corr.) X uno} in uno M 7 homine... (s s. ras.) C ita ut] aut C it,ut S 9 actum (m eras.) X 10 nouationom M 11 caerimonias X 13 excusare niteretur] ex causa teniteretur P 15 ihaec (i eras.) M 16 renno P 17 audio (corr.) X remittendam C remittendam (u in ras.) X 20 quomodo P uegnerit) negauit (corr. rec.) M 21 mentire (corr.) X 22 fructuosam Iwr. ree.) M ostendam M 23 sic M sententia* X 24 excrueiaria P homnem (h s. I.) M (corr. rec.) )

218
qui huius rei effectum aut denegas aut scire te minime confiteris? omnis enim qui consilium alicui dat, ad hoc utique dat, ut quid ex eo proficere possit praedicet. sed quia tu. Nouatiane, dolose hoc profiteris, ad inludendas mentes hominum agendam paenitentiam dicis. sciens enim aperte hoc negari non posse subtiliter facis, quia non uoce sed effectu paenitentiam amputas. omnem certe, qui idolis sacrificauerit, in spiritum sanctum. dicis peccare, cui neque hic neque in futurum peccatum hoc remitti per legis uerba contendis. quo modo ergo huius delicti agendam paenitentiam dicis, nisi quia fallis, sicut supra ostendi?

Sed soles alio dolo fraudem hanc uelle contegere dicens eodem sensu etiam Petrum apostolum dixisse Simoni: age paenitentiam ab hac malitia tua, si forte remittatur tibi. sed contuens apostolus Petrus uenenatam malitiam hominis et peramaram idcirco dubium ei dedit responsum. quis enim mortalium sic peccauit, ut donum dei pecunia uellet mercari? maliuolentiae ergo responsum istud datum est, non errori. haec est enim quae remedium non habet. quia neque error est neque per quam excuset necessitas, ut possit per fletum ad ueniam peruenire. si in tali itaque causa aliqui fuerint inuenti, hoc audiant quod audiuit et Simon. nam et cur dubie respondit, apostolus Petrus ostendit dicens: in felle enim amaritudinis et in obligatione iniquitatis uideo te esse. si ergo in tam graui causa et [*](8 cf. Matth. 12, 32 14 Act. 8, 22 18 cf. Act. 8. 20 24 Act. 8, 23 ) [*]( 1 qui huius) quibus MG, A (corr. m2) affectum X aut adt.) ut PF profiteris PCXX 2 ad] et (eras.) M 3 praedicat P praecidet (corr. rec.) M 5 hoc om. X 6 negare V effectum (m eras.) MN 8 peccauere P 10 dilecti (rorr.) C delicta X 12 dolo] loco X 13 symoni PXF 15 constituens X uenenatum M uenetam F, B (ue s. I.) 16 et peramartum (rec. mg. corr. penam certam) M ei] eius P 17 domum (rorr. i X 18 mercari. M maleuolentiae M 20 error est] errorem PGA per] post (corr.) C excusetur X 22 causa om. M audiunt M audiuit om. (Bid. m2 a. I.) M 23 symon S ostendit] respondit 3/C, X (eras.), X 24 oblegatione .:.Y )

219
quae sine remedio uideatur, dubie responsum est, ambiguum non est eis, qui errore aut necessitate aliqua in deum peccant, posse remitti, si congruam paenitentiam agant. hoc enim concessum est iuri ecclesiastico ab auctore, ut et paenitentiam det et post paenitentiam recipiat.

Est et aliud quod reprehendit Nouatianus: \'cur\', inquit, \'corpus domini tradunt eis quos norunt peccatores?\' quasi possint ipsi accusatores esse, qui sunt iudices. si autem accusati fuerint et manifestati, poterunt abici. nam quis iudex accusatoris sumat personam? nam si ipse dominus ludam passus est, quem sciebat furem esse et ea quae mittebantur exportare, nec eum qui accusatus non eat abiecit, hoc exemplo uti oportet, ut eum abici non liceat, qui publice detectus non fuerit. nam nec iusto uiro conpetit aliquem accusare. unde Ioseph cum esset, inquit, homo iustus et nollet eam traducere, uoluitearn occulte remittere. ludas ergo cum esset inter discipulos, contagione sua non eos maculauit, dissentientes utique a furtis eius, et eucharistiam inter eos accipiens non polluit innocentes, nec dominus ei, quem latronem sciebat, corpus suum denegauit, quia secundum apostolum qui indigne sumit gladium sibi sumit unde nec ab osculo eius se auertit. peccatores etenim eos polluunt, qui consentiunt Malis eorum. unde dictum est: uidebas furem et concurrebas cum eo. [*]( 7 cf. I Cor. 11, 27 etc. 11 cf. Ioh. 12, 6 15 Matth. 1, 19 18 cf. Matth. 26, 20 seqq. etc. 21 cf. I Cor. 11, 27 22 cf. Matth. 26, 49 28 Pb. 49, 18 ) [*]( 4 concesBum est (in f\'aa.) V iuri] iuri in P ut] et (corr.) Y per ante paenitentiam add. FB 6 est et] et eat CXX 7 nouerunt CXX 8 possunt MC, X (corr.), X (A corr.) ipso M acusatore M iudicens M iudices. X 10 excusatoris CX excusaris (corr. excusantis; excu in ras.) X si om. X 12 quia P ab»iecit M exein (eorr. rec.) M 18 abieci CX (corr. A) abi.ci (corr. abicere) X detemptus P 14 iusto] isto (curr.) X aliquid (corr.) N 16 ocultam M dimittere PFB remittere (corr. dimittere) X 17 discipulus (corr.) X 80a om. M 19 qu(em s. 1.) X 20 denegabat N 22 oculo PG occulis X 24 et in ras..v )

220

Hinc est unde apostolus plebem Corinthiorum arguit, propter quod illum, qui publice uxorem patris habebat, non corriperent aut euitarent, ut se emendaret, dicens: nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? cum enim non esset dux aliquis aut praepositus ecclesiae, plebis erat corripere eum, quem uidebant tam turpiter et obscene inter eos uersari. ac per hoc quasi consentientes eos crimini eius apostolus arguit. nec enim in hac re accusatore opus erat aut testibus; publice enim nouercam suam loco uxoris habebat M

Itaque, quantum ad causam nostram pertinet, exposuimus rationem non alios criminantes, sed nos defendentes. Nouatiani autem obtestor conscientiam, qui nos semper accusat, si sanctos scit esse omnes quos secum habet. in tantum autem irascitur nobis, ut et Christianos nos neget, cum sciat nos ea fide tinctos, de qua ipse praesumit. Christianum certe professio facit et uita. si ergo uides hominem ea profiteri, quae tu, et non dissimilem esse in uita, quare negas esse eum quod tu es? certe qui dicit dominum Iesum, in spiritu sancto dicit; uerum enim dicit. omnis enim ueritas de deo est. cur non adsentis uera dicenti, sed negas? fatenti deum contradicis non ratione, sed furore. numquid non inimicus dei uideris, qui uera de eo profitenti resistie ? numquid paganus audiens aliquem idola dicentem esse deos negat paganum esse? cur tu negas Christianum quem audis uerba integrae fidei profitentem, cum legas: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem? at tu, ut inimicus, quod per iracundiam non [*](1 cf. I Cor. 5, 1. 2 3 1 Cor. 5, 6 9 cf. I Cor. 5, 1 19 cf. 1 Cor. 12, 3 26 Rom. 10, 10 ) [*](2 quod om. P 3 enim darcnt P 5 ecclesia (rorr.) C 6 plebis erat (respuebant add. rev. mg.) M uidebat trorr.) C turpe N ^ crimine P eiujs ( ex tUrbo im-erto) M 13 si om. P 15 aciet C tinctoe] -notos X 18 eum] tum P 19 dominum] dm (corr.) M dicit alt. om. X 21 dicentis P 22 inimicos (corr.) X dei om. X de eo) de (om. postea add.) deo X 24 christianum (a ems.) C . 25 integrae] integra. et P 27 in] ad A, (eorr.) B ut om. P )

221
uides, deo repugnas negans haec confitentem habere salutem, cum dominus dicat: quicumque me confessus fuerit, et ego eum. numquid ait: \'si Nouatianus me fuerit confessus\'? sed tu hoc sic adstruis, ut tibi hoc defendere uidearis, ut hic saluetur qui non Christianus tantum, sed qui fuerit et Nouatianus. sed si in Christum facta confessio dat salutem, ubicumque, apud quoscumque integra fuerit haec confessio, habet salutem. itaque si confessionis huius traditio corrupta est apud nos aut sensus inmutatus, recte accusas. si enim haec manet in nobis sicut et in te, nos negando et te negare uideris.

Sed fidei ministros accusas; fac uerum esse, quamuis probare non possis. qui tamen ab his audierunt, uerum est quod audierunt aut falsum? nec enim si uitiosus uerum dixerit, non erit uerum, quia a uitioso dictum est, cum alia causa sit conuersationis et alia professionis. nonne persecutor odio Christiani nominis professionem persequitur, non conuersationem? primo in loco sciens hoc proficere religioni, cum con- fitemur esse nos Christianos, sacrilegus confitentibus nobis credit quod non uult audire, quia odit. tu autem, cum eiusdem professionis sis et signaculi, non credis confitentibus nobis quae ipse confiteris. si aliter nos renatos scires quam tu renatus es, recte non crederes hoc nos esse quod tu es. ut quid a sacrilego persecutionem patior, si non hoc sum quod tu es? nam si hoc [*]( 2 Luc. 12, 8. cf. Matth. 10, 32 ) [*]( 1 repuguans C negas FB hoc P 4 sic om. X hic] his (corr.) N 5 et nouatianas fuerit P 6 xpm (in ras.) M 7 integre P 8 confeasiones (corr.) JV cor..rupta M 9 immutatur P 10 uobis M in te nos] internos X 12 probasse M posses C ta.men M ab his] ad his M om. (add. m2) C audiuerunt C (corr.), F, A (corr.) audierunt N (e in ras.), GB (corr. GmlBm2 andiuerunt) est] esse X 13 audiuerunt C, N (corr.), X aut] an. (n in ras.) X falsns M 14 a om. C, N (add.) 15 sit (t est 8. I.) N 17 loco] illo N releponi 0, N (cwr.), FB 18 sacrilegos C, N (corr.), FB 19 tu] t. X 20 credis M 21 ipsi M, N (corr.) ipso FB renatus M quamcrederes om. (add. mg.) M 22 crederis C, N (corr.), X nos] non X a om. C 23 persecutiooem-dicis (p. 222J 1) om. (add. illf. mg. sed sigUlum tr. post paterer [p. 222, 1]) M )

222
de me profiterer, quod tu de me dicis, persecutionem non paterer. ad postremum mihi credendum est de me, non tibi. meam enim professionem quaerit iudex, non tuam de me. quid ergo me confitente tu negas, cum uerum sit in hac causa non alienum testimonium, sed meam professionem requiri aut pro me aut contra me? uolebam pro nomine torqueri te contra me, ut appareret si uera confitente me tu negares contra me, aut cui crederetur. dolo enim hoc proponis, ut iustam causam uidearis habere schismatis. nam non ignoras in hac re meam de me testificationem requiri, non alienam, et hoc uerum haberi, quod ego fuero confessus, non quod alter negauerit.

Manifestum est itaque liberos esse eos, qui amore Christi non disquirentes hominum actus ad fidem eius consequendam concurrunt, hoc eorum probantes quod sibi utile norunt, id est, ut traditionem fidei, quae de Christo est, consequantur. nam qui praeter ministerium aliquid aliud hominis in hac re putat necessarium, traditioni facit iniuriam; minus enim sentit de gratia dei. quando enim, nisi meritum hominis adfuerit, negat donum dei proficere posse deuoto sibi, aut potiorem aut parem facit hominem ipsi traditioni, cum longe sit meritum hominis ab hoc officio, sicut de hac eadem re dicit apostolus Paulus: ego plantaui, Apollo rigauit, sed deus incrementum dedit. itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum datdeus.

Quo modo in hac re aliquid de homine sperandum est. [*](22 I Cor. 3, 6. 7 ) [*]( 2 ad} at NB aut FGA postremam] post tremam FG mea FB 4 confitentem N 6 aut] ut bICNX uolebam—me om. (add. mg.) M me tert. in ras. N 7 si uera edd. si uere P eine cet. confitente me] confitentem e M confitentem et CNN tu om. M 8 iustum (corr.) N y scismatis CX acimatis (corr. scematisj N rem MC, N (corr.), FB meam (corr. eam) C meam (m pr. in ras.) N 11 quod alt.] quod id (id eras.) M 12 amorem P amori ex 13 disqu(a)erentes X 15 nouerunt X 16 qui] quod C propter X 17 traditioni (corr. traditione) N 19 adfuerat (corr.) X sibi aut om. P 20 potierem M 24 regat (corr.) C 25 desperandum P )

223
cum uerba data sint quae tradantur? uideamus itaque quid proderit, si boni meriti fuerit, aut quid oberit, si mali fuerit meriti. accedens uerba dei audire desiderat, quibus fidem commodans salutem se credit accipere. quid facit in hac re, si bonae an malae uitae sit qui uerba sollemnia tradit, cum fides deuota quaeratur percipientis, ut ea, quae audit, toto animo credat? numquid si malae uitae sit qui tradit, inpedimentum faciet percipienti, ne credat quae audit, credenda, ut peccatum eius intret in cor eius ne credat? aut deus, qui iustus est, despicere habet deuotum sibi propter peccatum eius, quem ipse patitur esse in ordine? nec homo sic iudicat, quem constat falli frequenter aut esse gratiosum. si ita esset et homo causam suam ageret, nonne diceret deo: (qui sit iste cuius causa me despicis, nescio. ego ad eum tui causa accessi, quia tuus dicebatur antistes. te quaesiui, te desideraui, tibi credidi; de homine nihil speraui: quare ergo mala eius mihi obsint, quem nescirem nisi te quaesissem? si bona eius mihi possent proficere, iustum uideretur forte, ut et mala eius obessent mihi. sed sicut bona eius, si dubie credidissem, nihil proderant mihi, ita et mala eius nihil obesse mihi debent bene credenti. ego enim uerbis eius fidem dedi, quae a te data dicuntur quaeque te inspirant, te loquuntur, de te promittunt; huic de se nihil credidi nec gestis eius, sed fidei, quae ex te est, me copulaui.\'

Secundum haec integra est causa credentis. aduocatorum [*](1 sunt X qua P traduntur X 2 oberit om. (add. mg.) X male FB fuerint C 5 an malae] animale (le eras.) X qui (corr. que) S 6 et (eras.) denota M praecipientis C percipientes X (corr.), FB tota C 7 credit P numquid (num in ras.) C 8 praecipieuti C qua P qqua (corr.) C 10 iniustus M dispicere X 12 aut] autem X 14 quis PXX me-cansa om. M dispicis CX 15 antestites C antistites N antestis X te pr. om. X 18 possent mihi P 20 credidissem (m in ras.) X 22 a] ad M quaequae M quaeque X inspirant te] inspirant P inspirante X loquuntur om. P loquntur M 25 causa est GA credentes (s in ras.) X )

224
enim more accipe antistites. numquid si malae uitae sit aduocatus, contra susceptum eius pronuntiabitur? hoc est officium aduocati, ut secundum iuris ordinem suscepti sui causam peroret: numquid poterit uita eius, si turpis est, obesse causae suscepti? persona enim aduocati nec obesse nec prodesse poterit; qualis enim fuerit causa, sic et respondebitur ei. sic sunt et qui uolunt fieri Christiani. accedunt ad antistitem, dicunt ei uota sua, ille facit uerba iuris ecclesiastici. si uera uota sunt, suscipiuntur a iudice. in quo ille aut obesse poterit aut prode esse, quippe cum nec causam suscepti sui norit? deo enim iudici soli cognitum est, quis qua mente accedat. antistitis ergo est delegato sibi fungi officio, iudicis autem aut suscipere aut rennuere causam suscepti. ipse enim inuenitur dixisse: filia, fides tua te saluam fecit.

Uides itaque nullius adiutorio, sed unum quemque fide sua saluari. hoc enim deus decreuit fidei, ut, si non dubitet, omne quod uoluerit consequatur. tu tamen non ut amicus, sed quasi inimicus Christi populum sub tuo nomine congregasti, ut non sint Christiani nisi fuerint Nouatiani, cum apostolus condemnet, si qui dicat se Paulianum aut alterius alicuius. sed tu potiorem te iudicans super Christi nomen tuum posuisti, quasi ille non sufficeret ad tuendam ecclesiam suam. [*]( 18 Matth. 9, 22. Marc. 5, 34. Luc. 8, 48 20 cf. I Cor. 3, 4 ) [*]( 1 an.testis (corr.) X 2 susceptus FB suaceptos GA 3 aduocanti X (corr. Å) 4 causae-obesse om. C 7 qui] que C christiani fieri CNX 8 iuris om. X uere F uero GA 9 prodesae PCXX 10 nouerit CXX 11 antestites C 12 diligato C dilegato XX (corr. A) fingi (corr.) M 13 aut (in ras.) M rennere P ipsi CXFB 14 saluuam M 15 adiutorio (o alt, in ras.) C 16 dubitat (corr.) C 19 nisi] si (corr. m2) C 20 quia PC qui (corr. quis) NA paulini- anum MClvB paulianum (corr. paulinianum) F (cf. Study of Ambrosiaster p. 124) aut] ut FB )

225