Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quoniam sunt quidam, qui nondum adhuc discussa erroris caligine nec purgata uel detersa ueternosae uitae carie terreno [*]( 7 Eccli. 2, 1 10 Act. 14, 22 19 II Cor. 12, 9 ) [*]( 1 contrahitar a 3 iam om. a 4 diacitur] dicitur (corr. docentia) K 9 temptatitmem, quoniam K 10 homo. Haec K per] add. multas s. I. K 18 perseuerantis a 16 adductus Ka 20 nam] uera a 30 carie D )

478
sensu aestimantes dubitant uel de dei filio uel duos unum esse — perfida enim et contumax natio Iudaeorum, quibus fons legis et sacramentorum thesauri patuerunt, non ambigit, sed nefariis pernegat uocibus —, breuiter, quantum tractatus contractior patitur, edisseram. spes enim ignorantibus, si uelint discere, integra dimittitur; poena dissimulantibus perpetua destinatur.

Deus omnipotens, cum magnitudine ac bonitate praestantior sit, magnum aliquid et maxime bonum edere ex se atque exhibere debuerat, sed, si quid edidisset quod contra modum excellentiae suae foret. aut non potuisse amplius — quod in omnipotentem non cadit — aut noluisse — quod in benignissimum — uideretur. certe in summo deo grande non fuerat fecisse quod intra se positum uim plenae summitatis non esset habiturum- . turum. super se ergo nihil erat — nihil est enim quod deum uincat —, infra se parum fuerat, quia minus maximo non congruebat. simillimum itaque suum filium creans edidit ex se quasi alterum se, ac sic illud summum et maximum bonum, quod nobis ex deo suppetit, per eius ad nos propaginem redundauit.

Quin et haec simul intellegenda ratio est deum, qui hunc mundum condidit, ei, qui inter cetera pulchritudinis ordinationisque miracula creandi quoque naturam sufficiendis sui cuiusque generis foetibus tribuit, ipsum prius utique habuisse quod dederit. nullus enim dat quod ipse non habeat. qui ergo habuit filium totis sibi similitudinis partibus congruentem — hoc est, unus unicum, probus probum, bonus benignum, beatus beatum, maximus maximum, sempiternus aeternum —, habuit [*](1 existimantes a 2 perfidia K et] quaeque et K quoque et a 3 patuerunt) hoc monstrare potuerunt a sed] sed qui (?) K 4 tractus a contractior] contra eos (eos in ras.) K 5 ignorantibus] add. integra a 6 integra om. a perpetua] perpraua K 8 aliquod Ka edere ex se atque] edere extat quae K aedere exeat, que a 10 potuisset a 11 omnipotente DK noluisset a in benignissimo (rno in ras.) K inbenignissimum (sine puncto) a 12 uideretur] absurdum est (est 8. I.) uideretur K 13 infra a 17 se ac sic] se a se a 19 quin et] Quare et K quinetiam a haec simul] hic similis in ras. K 21 cuiuslibet a 28 habeat] habet Ka habuit ergo Ka )

479
utique ante mundum creatae subolis principatum, de quo rebus oriundis impertiebatur exemplum, ut gignentium germina suis respondere seminibus cogerentur. nec sane aliter sinebat ordo legitimus, quam ut pater rerum futurus ante esse debuerit pater proprius, hoc est proprii sui foetus.

Sed quod editum filium diximus, non sic est accipiendum, tamquam nostri similem habeat ortum natusque ita sit, ut mortales nasci uidemus, cum prorumpente foetu existant quae ante non fuerant. illa enim aliunde insitis concepta seminibus elementorum distantia in coetum sui generis specie coalescunt; hic autem diuinitus nullo auxilio admixtionis externae ex se id, quod in se ac secum semper habuit, eduxit et protulit. ut enim, si lucem nasci ex sole dicamus, quod ab eo procedat et profluat, non utique sic dicimus, quasi aliquando sine luce sol aut esse possit aut fuerit, ut eam tempore aliquo a se superiore generauerit, sed ut, quod secum semper obtinuit, eam de se scilicet genitam sine coepti aliqua distinctione principii, quia semper fulgeat, semper ex se uelut munere reparante conlustret, sic dei filius ab aeterno patri cohaerens hanc quoque eius similitudinem tenuit, ut nec ortum habeat nec occasum. et ut deus sine origine sempiternus, ita et filius sempiternus; et ut deus unus est, simplex idemque, sic cum patre permixtus, ut nominibus et adfectibus distincti quidem, sed idem sint, in ambobus unus et uterque in uno inseparabili maiestate continuus.

Deus itaque filium non ex materiis discordantibus [*](5 cf. Iob. 5, 18 ) [*]( 2 partiebat K impertiebat a 3 sumebat K 4 debuerat esse K 7 iiatusqae ita sit] Natus itaque non aic D 8 uidemur D 9 insitis] in suis K 10 diatantia in coetum sui generis specie D distanciam in coitu sui generis apeciem K subiectorum coetu in generis sui speciem a 11 haec Ka diuinitus om. a adiunctionis a 12 induxit a 13 dicamus ez sole K 16 posteriorem Ka semper secum K 17 principio D 18 qua Ka 19 patri] omni patri K (exp. omni), a quoque] add. et K 22 aic] et K 23 quidem distincti a iidem K 26 Deus itaque] De hiis itque K )

480
tractum, sed ex simplici ac singulari naturae suae stirpe ac seminario editum, semper in se habitum nec a se ulla umquam separatione dimissum ita secum continet et amplectitur, ut nihil in ambobus de illa unitate mutetur.