Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quoniam sunt quidam, qui nondum adhuc discussa erroris caligine nec purgata uel detersa ueternosae uitae carie terreno [*]( 7 Eccli. 2, 1 10 Act. 14, 22 19 II Cor. 12, 9 ) [*]( 1 contrahitar a 3 iam om. a 4 diacitur] dicitur (corr. docentia) K 9 temptatitmem, quoniam K 10 homo. Haec K per] add. multas s. I. K 18 perseuerantis a 16 adductus Ka 20 nam] uera a 30 carie D )

478
sensu aestimantes dubitant uel de dei filio uel duos unum esse — perfida enim et contumax natio Iudaeorum, quibus fons legis et sacramentorum thesauri patuerunt, non ambigit, sed nefariis pernegat uocibus —, breuiter, quantum tractatus contractior patitur, edisseram. spes enim ignorantibus, si uelint discere, integra dimittitur; poena dissimulantibus perpetua destinatur.