Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Uerba saluatoris retractare infidelis est, sed te uideo non de uerbis saluatoris dubitare, sed sensum requirere, quare, cum in Hierosolymis post passionem suam uisus sit, dixit se in Galilea ab his uideri. cum in Hierosolyma uisus est, sed particulatim ad recreandos animos discipulorum, in Galilea uero ab omnibus simul, ergo qui in Hierusalem uisuri illum erant per partes, in Galilea illis constituit, ut simul omnibus appareret et ad ordinandam disciplinam daret praecepta. [*]( 6 II Cor. 2, 10 8 cf. Matth. 17, 23 etc. 9 Matth. 26, 32 11 cf. Matth. 28, 7 12 cf. Matth. 28, 9. Luc. 24, 15. 34. 36 etc. 20 cf. Ioh. 20, 1 sqq. ) [*]( 3 est enim alter. ipse enim alter] (m1 in ras. Non est enim alter) sed alius K qua1 quia D 4 ipse om. K idem uero K idem om. a 5 enim] add. hoc a quidam] add. hoc K 6 sequimur K 7 personam Da 12 cum] add. tamen a 13 uisus om. a 15 dubitari D 16 galileam D Galilaeam (?) a 17 cum om. Ka iherosolimam D 18 galileam DK omnibus, Simul DK 20 Galilaeam a )

476

LXXXII. NON ESSE CONTRISTANDUM DE MORTUIS PAULUS APOSTOLUS SIGNAT; NAM DESPERANTUM EST CONTRISTARI ET IPSE: \'INFIRMUS\', INQVIT DE EPAFRODITO. \'FUIT PROPE MORTEM. SED DEUS MISERTUS EST ILLI; NON SOLUM AUTEM ILLI. SED ET MIHI, NE TRISTITIAM SUPER TRISTITIAM HABEREM\'. QVO MODO CONTRISTANDUM UETAT, CUM IPSE CONTRISTANDUM SE, SI MORTUUS FUISSET, DECLARAT?

Aliter se de morte Epafrediti, si prouenisset, contristandum significauit apostolus et aliter prohibet contristandum. nam hic propter solacium adiutorii eius, quo utebatur in euangelio, si mortuus fuisset, contristandum se dixit; nos autem sic contristari prohibet, ne obitos quasi exstinctos et perditos lugeamus desperantes de resurrectione. aliud est igitur solacium requirere quasi absentis et aliud dolere interitum iam non futuri. hic cessat consolatio, illic excluditur desperatio.