Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

In causa patris et filii, id est dei et Christi, traditio, non abolitio intellegitur. considera enim quo modo pater tradiderit filio regnum ipso hoc domino protestante: omnia enim, inquit, mihi tradita sunt a patre meo. si pater ergo desiit habere, cum tradidit, potest et de saluatore dici quia, cum tradidit, [*](1 Ioh. 17, 15 3 1 Ioh. 1, 1. 2 16 Luc. 1, 33 18 Dan. 2, 44 20 I Cor. 15, 24 26 Matth. 11, 27 ) [*](5 postulatur Ka 6 oratur Ka 8 mererentur a 9 dei om. a uellent a 10 non a postulatur Ka 17 eodem sensu] eadem a 18 de hoc om. a ait enim om. D 19 in §ternum a 20 tradi- derit Ka 26 hec a preatante D )

472
amisit. nam filius, postquam traditum sibi a patre regnum dixit, patrem adhuc praeferens ait: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te solum et uerum deum et quem misisti Iesum Christum. secundum hunc igitur sensum et filius non amittit regnum cum tradit, ut haec uera sint, et angelus et Danihel non discrepare ab hoc sensu dicuntur. qui enim horum testimonium detractandum putat, perfidia plenus est.

Sed nunc uideamus manentes in hac fide, quid sit tradere filium patri regnum; hoc est enim, quod inter cetera alio loco dicit apostolus: tunc et ipse filius subiectus erit ei, qui subiecit ei omnia, ut sit deus omnia in omnibus. subiectio ergo haec ipsa est traditio regni. itaque hoc loco interpretatio uidetur necessaria, ut et subiectus patri filius non negetur et nihilo minus aeternum regnum habere dicatur, hoc est regnum filii, quia in nomine eius omnia genua flectuntur, caelestia. terrestria et inferna. quod etiam adfirmat Petrus apostolus dicens: non est aliud nomen datum sub caelo, in quo oporteat nos saluos fieri. et ipse dominus discipulis ait: usque modo non petistis quicquam in nomine meo: petite et ego faciam. sic regnat filius, cum omnia in nomine eius saluantur et dantur quae postulantur usque ad finem mundi.

Postquam uero omnia Christum fuerint confessa, siue ui siue uoluntate, et substrata potentiae eius, cui restiterant, mysterium unius dei cunctis manifestabitur et omnis gratiarum actio referetur ad patrem, ex quo sunt omnia, ut cessante praedicatione unus deus sciatur in mysterio trinitatis. cum [*](2 Ioh. 17, 3 11 I Cor. 15, 28 16 cf. Phil. 2, 10 18 Act. 4, 12 20 Ioh. 16, 24 25 cf. Col. 2, 2 26 cf. I Cor. 8, 6 ) [*]( 1 tiaditum bis (pr. eras.) D 6 dicantur Ka 7 horum enim Ka detractandum D (d pro in ras.) retractandum Ka 10 enim est a 11 filius om. Ka 13 igitur o 16 eius] Ieau a genu D 17 firmat a 19 nos om. a saluum a 20 non D nihil Ka quicquam om. Ka 21 et om. a 24 substructa a potentia a 26 a patre a . )

473
enim omnes potestates et principatus et dominationes Christo genu flexerint, tunc filius manifestabit non se esse, a quo sunt omnia, sed filium eius et illum in se uideri. haec est subiectio et regni traditio. ostendens enim patrem esse, a quo sunt omnia, subicit se illi, cum de eo se dicit esse. tanta enim claritas et maiestas in aduentu filii uidebitur, ut omnes potentiae et chori angelorum hunc singularem putent deum. saluator autem, cum se non illum esse dixerit, qui dicitur pater, sed filium eius, regnans tradit regnum patri. in hac re manifestata est et subiectio et regni traditio, quia. cum a patre se profitetur esse, quicquid habet, patris esse fatetur omnem summam referens ad eum.