Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quamuis non longe discrepet sensus, tamen aliud est, quod dicit saluator, et aliud, quod adfirmat apostolus Iohannes. nam saluator rogat pro discipulis, ut a mali infestatione tuti [*]( 7 Rom. 7, 14 19 Ioh. 17, 9 21 I Ioh. 2, 1. 2 ) [*]( 2 peccare Ka 3 lege a 4 illa] haec K 5 sed add. a, om. DK 6 exinanire D 7 exinanit D 8 lei Ka neomeniorum D 9 deponitj punit Ka 12 dura] dum a acceperant a quia Da 15 lex est Ka 26 firmat a )

471
praestentur. denique sic dicit: non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serues eos a malo. apostolus autem Iohannes aliud genus precationis inducit; ait namque: habemus aduocatum, qui postulat pro peccatis nostris et totius mundi. pro Christianis ergo duplici genere postulat, quia et pro peccatis illorum orat et ut tuti a diaboli infestatione praestentur. pro his autem, qui non credunt, haec sola deprecatio est, ut, cum pro peccatis suis et perfidia plecti merentur, bonitas et patientia dei expectet illos, si forte uelint corrigi. nec enim postulat ut ignoscantur illis peccata diffidentibus, sed ut dilationem accipiant longam, ut, si se emendauerint, dimittantur illis delicta. hoc ergo postulat pro illis saluator, quod diximus.