Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Spiritalem ergo hanc legem dicit, quam et sanctam et [*]( 8 cf. Rom. 4, 15 6 Act. 15, 10 9 Ezech. 20, 25 15 Rom. 4. 15 22 cf. Gen. 7, 21. 19, 24 sqq. 25 Rom. 13, 3 26 Rom. 13, 2 28 cf. Rom. 7, 14. 12 ) [*]( 1 et om. a munienda D 3 operare D 10 enim offensiones Ka 11 factas alt. om. Ka 13 conuerterent Ka 15 ubi om. a 21 quam] nam Ka 23 romanis Ka 24 nec Ka posset seruari iastitia a )

470
iustam et bonam ostendit. haec est, quam naturalem diximus, quae prohibet peccari; dux est enim bonae uitae. huic addita lex fidei perfectum hominem facit. nam quia communi nomine nuncupatur lex haec, quam naturalem dixi, et illa, quae factorum lex dicitur, contra legem loqui uidetur apostolus, <sed> ne hanc inanire uideretur, sine qua uita haec gubernari non potest, dicit: scimus quia lex spiritalis est, ut illam, quam inanit. legem sabbati et circumcisionis et escarum et neomeniarum sciretur. illa enim idcirco spiritalis dicitur, quia omnia deponit peccata.